De speculatoribus missis a ducibus

Cvm autem speculatores illi qui fuerant missi a zuard et cadusa, uidissent sclauos et boemos eis obsistere non ualentes, miserunt sagittas tribus uicibus super eos, et quosdam ex ipsis ictibus sagittarum interfecerunt. Hoc cum uidissent sclaui et boemi quos ad custodiam constituerat zubur, quod isti qui dicuntur hetumoger talibus uterentur armis, timuerunt ualde quia talis armatura nunquam uisa fuit eis. Statim nuntiauerunt zuburio domino eorum, ceterisque principibus eiusdem prouintie.

Share on Twitter Share on Facebook