De nitra ciuitate

Zvardu et cadusa nec non huba post discessum borsucum omnibus suis egressi de castro, quod dicitur Warod, ultra siluam tursoc castra metati sunt iuxta fluuium sytua. Altera autem die miserunt quosdam speculatores uiros, quos sociebant esse audaces, qui transirent fluuium nitra et uiderent si sine bello possent transmeare usque ad ciuitatem nytra. Qui cum uelocissimo cursu uenissent usque ad riuulum turmas ubi descendit in riuulum nytra, uiderunt habitatores illius prouincie sclauos et boemos eis obsistere cum auditorio ducis boemorum. Quia mortuo athila rege terram que iacet inter wag et gron, a danubio usque ad fluuium moroua dux boemorum sibi preoccupauerat et in unum ducatum feceret. Et tunc tempore per gratiam ducis boemorum dux nitriensis factus erat zubur.

Share on Twitter Share on Facebook