De successione zulte ducis

Et successit ei filius suus zulta similis patri moribus dissimillis natura. Fuit enim dux zulta parum blesus, et candidus, capillo molli, et flauo, statura mediocri, dux bellicosus, animo fortis, sed in ciuibus clemens, uoce suaui, sed cupidus imperij. Quem omnes primates et milites hungarie miro modo diligebant. Transactis quibusdam temporibus, dux zulta cum esset, xiii-cim annorum, omnes primates regni sui communi consilio et pari uoluntate quosdam rectores regni sub duce prefecerunt, qui moderamine iuris consuetudinis dissidentium lites contentionesque sopirent. Alios autem contituerunt nomina hec fuerunt: Lelu filius tosu, bulsuu uir sanguinis filius bogat, bonton filius culpun. Erant enim isti uiri bellicosi, et fortes in animo, quorum cura nulla fuit alia, nisi domino suo subiugare gentes et deuastare regna aliorum. Qui accepta licentia a duce zulta cum exercitu caranthino decreuerunt. Et per forum julij in marchiam lombardie uenerunt, ubi ciuitatem paduam, cedibus et incendiis et gladio et rapinis magnis creduliter deuastauerunt. Ex hinc intrantes lombardiam multa mala facere ceperunt. Quorum uiolentie ac belluyno furori cum terre incole in unum augmen conglebate resistere conarentur tunc innumerabilis multitudo lombardorum per hungaros ictibus sagittarum periit, quam plurimis episcopis et comitibus tricidatis. Tunc lutuardus episcopus uercelensis ecclesie uir nominatissimus caroli minoris quondam imperatoris familiarissimus amicus ac fidelissimus consiliarius a secreto, hoc audito, assumptis secum opibus atque incoparabilibus thesauris quibus ultra quam estimari potest habundabat. Cum omnibus notis effugere laboraret eorum cruentam ferocitatem, tunc inscius super hungaros incidit, et mox ab eis captus interficitur, et thesaurum esistimationem humanam transcendentem quem secum ferebat rapuerunt. Eodemque tempore stephanus frater Waldonis comitis cum in secessu residens super murum castri in nocturnis aluum purgare uellet, tunc a quodam hungaro per fenestram cubiculi sui sagitte ictu grauiter uulneratur, de quo uuelnere eadem nocte extinguitur.

Share on Twitter Share on Facebook