CAP. LIII. De Adone filio et nepote Cynare.

Adon Cynere regis avi sui et Myrre sororis fuit filius, ut longo carmine, in maiori volumine, testatur Ovidius. De quo talem ipse idem recitat fabulam. Dicit enim quod cum formosissimus evasisset iuvenis, a Venere casu percussa a filio summe dilectus est; que dum illum maxima delectatione sua per silvas sequeretur et nemora eiusque uteretur amplexibus, sepius eum monuit, ut sibi ab armatis beluis caveret et sequeretur inermes. Verum die quadam male verborum Veneris memor, in aprum irruens ab eo occisus est. Quem Venus flevit amare, et in florem convertit purpureum. Hoc figmentum Macrobius in libro Saturnaliorum conatur enodare mirabili ratione. Dicit enim Adonem solem esse, quo nil pulchrius et eam terre partem quam inhabitamus, superius scilicet hemisperium, Venerem esse, cum que in inferiori est hemisperio a physicis Proserpina appellata sit. Et sic apud Assyrios et Phenices, quos penes et Veneris et Adonis ingens fuit religio, tunc Venus cum Adone a se dilecto delectatur, cum circa superius hemisperium sol ampliori circumflectitur ambitu et inde ornatior, quia flores frondes et fructus eo tempore terra producit. Dum vero breviores circumducit circulos de necessitate maiores apud inferius hemisperium agit, et sic autumnus et hyemps imbribus assiduis terram decore suo privatam lutosam faciunt, quo aper, qui hispidum animal est, delectatur, et sic ab apro, id est ab ea temporis qualitate qua delectatur aper, Adon, id est sol, terre, id est Veneri, sublatus videtur, et inde Venus luctuosa efficitur. Quod autem sit Adon transformatus in florem, ob id fictum puto, ut nostri decoris brevitas ostendatur, mane quidem purpureus est, sero languens pallensque marcidus efficitur, sic et nostra humanitas mane, id est iuventutis tempore, florens et splendida est, sero autem, id est senectutis evo, pallemus et in tenebras mortis ruimus. Sane quicquid Assyrii sentiant vel Macrobius hystoria tamen videtur sentire, et Tullius testatur ubi De naturis deorum Venerem fuisse Syria Cyproque conceptam, id est ex Syro homine et Cypria muliere, quam Astarcem vocavere Syri, eamque Adoni nupsisse, et ut dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, in sacra hystoria continetur, hanc meretriciam instituisse artem et stuprum mulieribus suasisse, et ut vulgato corpore questum facerent, et hoc ideo dicit imperasse, ne sola preter alias mulieres impudica et virorum appetens videretur. Ex quo consecutum est, et longis perseveratum temporibus, ut Phenices de prostitutione filiarum donarent antequam eas iungerent viris, ut in libro De civitate dei testatur Augustinus, et Justinus in Epythoma Pompeii Trogi, ubi Dydonem septuaginta virgines in litore Cyprio, que in questum venerant, rapuisse demonstrat. Fuit igitur Adon rex Cypri et Veneris maritus, quem ego etiam seu ab apro seu alia nece Veneri subtractum reor, eo quod ad imitationem lacrimarum eius veteres anniversario plangore consueverint Adonis interitum flere. Quos in suis visionibus increpat Ysaias.

Share on Twitter Share on Facebook