CAP. LII. De Myrra filia Cynare et matre Adonis.

Myrram, ut supra patet, Cynare regis filiam dicit fuisse Ovidius, et cum eum nephasto adamasset amore, opere nutricis sue, eius incognita nocte habuisse concubitum. Fulgentius tamen dicit eam cum Cynara, postquam illum ebrium effecisset, habuisse concubitum. Que ex nephario concubitu pregnans facta, cum illam vellet noscere Cynara, novissetque filiam, dolore percitus eam secutus occidere voluit. Quidam dicunt eam in Sabeos fugisse, ad quos usque secutus Cynara, cum illam gladio percussisset, ex vulnere conceptum filium erupisse. Ovidius tamen dicit eam miseratione deorum apud Sabeos in arborem sui nominis versam et, calore solis aperto cortice, filium emisisse, quem nynphe liquoribus unxere maternis. Figmento huic arbitror causam dedisse nomen arboris, que apud Sabeos vocatur Myrra, guttas emictens, solis percussa radiis. Ex quibus pigmentum conficitur quod Adon vocant, quod latine suave sonat, est enim suavissimi odoris, et ut videtur velle Petronius Arbiter, plurimum libidini conferens, adeo ut asserat se ad libidinis incrementum mirrinum potasse poculum. Verum Fulgentius, ut in pluribus longe altius sentiens, circa hoc dicit, myrram arborem in Yndia esse et solis caloribus cremari, et quia solem patrem omnium rerum dicebant, ideo patrem Myrram amasse dictum, et cum sol ferventius illam calefaceret, eam rages ex rimis corticis emittere et sic, a patre vulnerata, Adonem, id est suavitatem odoris, emisisse.

Share on Twitter Share on Facebook