CAP. XIII.De Cupidine primo, secundi Mercurii filio.

Cupido primus, ut ait cum Tullio Theodontius, secundi Mercurii et <Diane> prime fuit filius, quem aiunt fuisse pinnatum. Circa quod duo potuere sensisse fingentes; primum circa nomen, eo quod speciosissimus fuerit puer ad instar Cupidinis filii Veneris, quem puerum et pulcherrimum semper pinxere pictores, quasi alter Cupido dictus est. Pinnatum autem ob id cognominatum reor, quia velocissimus cursu fuerit adolescens.

Share on Twitter Share on Facebook