Mercurius alter a superiore Liberi et Proserpine fuit filius, ut Theodontius dicit et Corvilius. De quo talis a Theodontio recitatur fabula. Quod cum, vidente nemine preter Bathum quendam, Apollinis vaccas furatus fuisset, Batho ut hoc nemini revelaret unam concessit ex vaccis, demum in faciem alteram transformatus experturus Bathi fidem ad eum rediit promisitque ei taurum si sublatas sibi vaccas ostenderet; Bathus autem omnia que viderat revelavit, quam ob rem turbatus Mercurius eum mutavit in saxum quod indicem vocavere priores. Nos autem paragonem vulgo dicimus. Tandem cum divinitate sua fretus hoc cognovisset Apollo, sumpto arcu voluit Mercurium sagittis occidere, sed Mercurius prestigio invisibilis factus ledi non potuit. Postremo inter eos inita concordia citharam a se compertam Mercurius concessit Apollini. Apollo autem virgam concessit eidem. Dicebat insuper Paulus, se alibi legisse quod Mercurius iram precogitans Apollinis, ne ledi posset ab eo, clam illi pharetram evacuaverat, quod cum advertisset iratus Apollo, miratus eius astutiam risit, et in concordiam secum venit ut supra. Leontius circa hanc fabulam dicebat hunc Mercurium filium fuisse Dyonisii qui proxime supra Liber vocatur, et eum a nativitate vocatum Nysum, eo quod apud Nysam Yndie paulo ante a patre conditam natus sit, et cum adolevisset tanta pedum velocitate valuit, ut coevos suos ceteros cursu superaret, quam ob rem omisso nomine primo Stilbon appellatus est, quod velox latine sonat; demum cum illusiones magicas didicisset et latrociniis delectaretur summe, armenta rapuit Phoronidis sacerdotis Apollinis Delphici, qui ea tempestate mirande autoritatis habebatur, et ea post lapideum tumulum quendam cui Bathos nomen erat seduxerat. Verum cum taurus unus, ex improviso segregatus a reliquis, socios vagus repeteret, forte conscendit tumulum illum mugiens, mugitu cuius respondentibus aliis ab exquirentibus armenta comperta sunt, et tumulus ex Batho dictus est index. Stilbon autem cum suis artibus Phoronidis irati impetum effugisset, amicus eius tandem effectus est. Verum cum in talibus perseveraret non ob avaritiam sed nature, ut aiebat, impulsu, cum alias esset et formosus homo et eloquentissimus et circa omnia manualia opera celeberrimi ingenii Mercurius nuncupatus est et furum deus. Quod ut idem asserebat Leontius et si a ioco habuerit initium, convaluit tantum apud Atticos et Archades inceptum, ut post eius mortem illi templa dedicarentur et sacra, quibus sibi propitium conabantur facere ii quibus furto aliquid erat subtractum, asserentes numine suo et servata multa ac etiam recuperata, eumque aiebat sicuti et ceteros insignitum. De quibus insignibus, quoniam infra ubi de IIIo Mercurio late dicturus sum, hic aliquid scribere non curavi.