Ether, ut placet Tullio in libro De naturis deorum, filius fuit Noctis et Herebi. Qui quidem et si quandoque pro Celo summatur proprie, tamen ignis elementum videtur existimari a multis. Sic enim testatur Ugucio. Sic velle videtur Ovidius ubi in principio maioris sui voluminis dicit: Hec super imposuit liquidum gravitate carentem Ethera nec quicquam terrene fecis habentem etc. Hunc rerum omnium causam credidere quidam, ut supra dictum est, et eum similiter Demogorgonis filium fictione sua Pronapides ostendit, dum dixit Chaos ignita exalasse suspiria, sed visum est Ciceroni cedendum. Quem quantumcunque sterilem multi faciant, ipse tamen eum scribit fuisse secundum, et Jovem genuisse primum et Celium, e quibus emanavit omnis numerosa deorum prosapia.