Jovem primum dicit Theodontius fuisse filium Etheris et Diei. De quo quidem Jove quantumcunque preclaro sit insignitus nomine, legisse nichil, audisse tamen perpauca esto laudabilia memini. Referebat enim Leontius, grecus homo, et talium abundantissimus, hunc ante quesitum maius nomen Lysaniam nuncupatum, hominem Arcadem, et profecto nobilem, et ex Arcadia Athenas ivisse, et cum esset ingentis ingenii, vidissetque rudi in seculo rudi et fere bestiali ritu viventes Atticos, ante omnia compositis legibus illos publico instituto vivere docuit, et qui feminas fere communes habebant, primus matrimonia celebrare monstravit, et cum iam ad humanos redegisset mores, monuit eos deos colere, et eis aras et templa atque sacerdotes instituit et multa insuper illis ostendit utilia. Que dum mirarentur silvestres Attici atque commendarent, eum rati deum, Jovem vocavere, regemque suum fecere. Quem et Cicero antiquissimum dicit Atheniensium fuisse regem. Hec michi de isto sunt. Nunc vero viso cur Etheris et Diei illum finxerint filium, et quoniam celeberrimum fuit apud gentiles Jovis nomen, eius significatum videbimus et que potuerit esse impositionis causa et deificationis perscrutabimur. Dicunt ergo eum Etheris filium, seu ut eum nobilitatem patre generoso, putabant enim primam rerum causam ignem, et sic illi nobiliorem patrem dare non poterant, seu quod eum celestem putarent hominem, seu deum, et a celo venisse ratione profunditatis ingenii, seu quia illi igneam naturam viderent, more ignis semper ad alta tendentem, ut de eo dici possit virgilianum illud: Igneus est illis vigor et celestis origo. Diei vero filium ideo illum dictum puto, quia esto nascatur quis aptus ad maxima, non tamen evestigio quod natus est, ea potest ad que natus est agere, oportet ut in dies augeantur vires, et animus in fervorem agere deorum excrescat, et demum ipse operetur, cuius opera, quoniam in die visa et cognita sunt, a die novo videtur editus partu, ut de talibus dici possit, quod Valerius dicit de Demostene: Itaque alterum Demostenem mater, alterum industria enixa est. Sic et alterum peperit Lysaniam mater, et alterum dies operum testis. Vocatus est insuper Lysanias iste ab Atheniensibus Juppiter, nomen eo usque nemini concessum mortalium, nec ipsi etiam deo adhuc fuerat a gentilitate impositum, nec unde sumptum sit ab imponentibus satis scitur. Arbitror ego tamen id nominis huius causam dedisse, quod et de aliis etiam planetis multis contigisse comperimus, a similitudine scilicet operationum conformium huius hominis ipsi Jovi. Dicit enim Albumasar in suo maiori introductorio, Jovem planetam natura calidum esse et humidum, aereum, temperatum, modestum atque honestum, laudabilem plurimum et patientie observatorem, ac in periculis post patientiam audacem, liberalem misericordem, cautum, amatorem verum, magistratuum avidum, fidelem, multiloquum, bonorum amicum, malorum vero hostem, amatorem principum et maiorum, et alia plura de eo scribit, quibus annectit eum significare naturalem animam, vitam, pulchritudinem, sapientes viros, legum doctores, iustos iudices, divinum cultum, religionem, victoriam, regnum, divitias, nobilitatem, gaudium et huiusmodi. Quibus consideratis, et demum huius hominis ponderatis moribus, adeo eum cum Jove convenire discernemus, ut non incongrue Jovem nuncupatum dicamus, et hanc convenientiam tanti nominis illi causam fuisse credamus. Sane nomen hoc, postquam ab antiquis planete et Lysanie concessum est, non nullis aliis a recentioribus etiam attributum legimus, ut puta Jovi secundo Celi filio, qui et Archas homo fuit, et Atheniensium rex. Nec non et Jovi tercio, homini Cretensi et Saturni filio. Sic eque et Pericli Atheniensi principi, quem multi Jovem Olympium vocavere. Preterea poete ignem elementum, et non nunquam ignem et aerem sub Jovis nomine suis fictionibus inseruere. Adeoque in sublime conscendit, ut a prudentioribus etiam summo et vero Deo ascriberetur, nec immerito, ipsi quippe soli tam egregium competit nomen, quod nec abhorreret christianus considerato nominis significato nisi gentilium, fuisset inventum. Volunt enim aliqui et graves viri quod idem Juppiter sonet quod iuvans pater, quod soli vero Deo convenit. Ipse enim vere pater est et ab eterno fuit et erit in sempiternum, quod de alio nemine dici potest, similiter et iuvans est omnibus et nulli nocens, et in tantum iuvans est, ut si suum retrahatur iuvamen periclitentur confestim omnia necesse sit. Insuper hoc nomen Juppiter grece dicitur zephs, quod latine vita sonat. Et quis alter rebus et creaturis omnibus vita est nisi Deus? Ipse enim de se ipso dicens testatur: Ego sum via, veritas et vita; et profecto sic est. Illi enim et per eum et in eo vivunt omnia, extra eum preter mortem et tenebras nichil. Hunc, et si non rite coluerint, veteres Romani Jovem optimum maximum vocavere, conati per hec pauca verba ostendere, quoniam magnitudine et potentia ceteros excedat deos, et quod ipse solus summum sit bonum et quod ab eo vita sit et adiutorium universis. Multa preterea poteram hic apponere Jovi a poetis attributa, ut puta armigeram avem, quercum, bella, Junonem coniugem et alia, sed quoniam ista videntur recte spectare ad ea que de Jove Cretico ficta sunt, illi censui reservanda. Porro, rex inclite, non satis certum est, utrum Athenienses Jovem hunc in deum habuerint, aut fecerint, si autem fecerunt sciendum est antiquis consuetum fuisse ad augendam originis nobilitatem, conditores civitatum suarum certis suis infaustis cerimoniis numero deorum inserere, et sacris templisque colere. Sic et parentes suorum principum sic et ipsos principes ob aliquid ab eis susceptum beneficium, ut se gratos ostenderent, et alios ad bene agendum ob cupiditatem tam splendide glorie animarent. Scribunt insuper veteres multos fuisse Jovi filios, ex quibus arbitror vere non nullos Jovis fuisse filios, sed cuius Jovis primi, secundi vel tertii de aliquibus non satis constat, sic et alios plures ob insignem virtutis preminentiam et ad gloriam generis extollendam a theologis gentilium Jovi similiter attributos, quos ego illi attribuam Jovi, cui magis videbuntur contemporanei.