CAP. XIV. De Aci Fauni filio.

Acis filius fuit Fauni et nynphe Symetridis, ut clare scribit Ovidius: Acis erat Fauno nynphaque Semetryde cretus etc. Ex hoc talis ab Ovidio fertur fabula. Quod scilicet Galatheam nynpham Syculam amaverit, et ab ea amatus sit, quam cum etiam diligeret Polyphemus ciclops, nec se diligi cerneret, eosque die quadam misceri invicem viderit, iratus in eos cursum rapuit; sed Galathea se mersit in undas impune, quia nynpha, Acis autem minus velox a Ciclope captus atque dilaceratus est. Verum precibus Galathee in flumen sui nominis miseratione deorum versus est. Cui fabule Theodontius talem tribuit sensum. Dicit enim Ciclopem tyramnum apud Syculos fuisse, cui maximum erat pecus, lacte cuius plurimum eius augebantur substantie, et ideo Galatheam, id est lactis deam, amasse dicitur. Verum Galatheam ideo amasse Acim dicit, quia ex humiditate lac procreetur. Sed cum aque Acis fluminis hanc habeant proprietatem, ut desiccent ubera potantium pecudum, non solum Ciclops ob id a flumine illo certo anni tempore amoveri greges iubebat, sed non nunquam per rivulos illud exinanire atque desiccare conatus sit, frustra tamen. Leontius vero dicebat Acim nobilem fuisse iuvenem diligentem Galatheam amasiam tyramni, et a tyramno captus in flumine necatus est, et sic dedit flumini nomen; Galathea autem, cum intrasset navim, aufugit. Ego autem non credo hunc Fauni regis fuisse filium, sed forsan alicuius alterius nobilis viri sic vocati, seu unum ex his fuisse, qui Faunorum filios dici maluere quam hominum.

Share on Twitter Share on Facebook