Faunos, Satiros, et Panes, atque Silvanos dicit Theodontius Fauni fuisse filios. Leontius vero dicebat Saturni. De quibus eo quod nullius nomen sciatur proprium, seu opus, invicem tractare de omnibus necesse est. Faunos ergo et Satyros nemorum dicebant deos, et, ut ait Rabanus, voce non signo ostendebant futura paganis exigentibus. Panes vero agrorum deos, et Silvanos silvarum, sed inproprie a poetis persepe unus pro altero assumpti sunt, ut Virgilius facit: Et vos, agrestum presentia numina, Fauni etc. Hos etiam semones, seu semideos vocari veteres voluere, ut scribit Ovidius: Sunt michi semidei, sunt rustica numina, Nynphe, Et Fauni, Satyrique et monticole Silvani: Quos, quoniam celo nondum dignamur honore, Quas dedimus certe terras habitare sinamus etc. Hos ego nec Fauni, nec Saturni filios credam, cum homines isti, illi vero quodam modo animalia bruta sint, sed possibile forsan est circa Saturni tempora vel Fauni, ex eis ortus est error, et de eis primo recitationes inter mulierculas haberi cepte. De quibus tamen ab insignibus autoribus quedam miranda narrantur. Nam Pomponius Mela ultra Athlantem, Mauritanum montem, dicit noctu lumina visa, et strepitus cimbalorum atque fistularum auditus persepe, nec die repertus quisquam, atque pro constanti habitum, hos Faunos esse atque Satyros, et huiusce generis animalia. Preterea dicit Rabanus Satyros homuntiones esse, et habere uncas nares, et cornua in frontibus, pedesque caprarum similes, et ex his unum a beato Antonio per solitudines Thebaidis, Paulum sanctissimum virum heremiticam agentem vitam exquirente, visum, atque ab eodem interrogatum respondisse, se mortalem et ex accolis heremi, unum ex his, quos stolido errore lusa gentilitas Faunos Satyrosque colit. Alii silvestres homines putant appellantque Incubones seu Ficarios. Ex quibus sic scribit Martianus, ubi De nuptiis Mercurii et phylologie: Ipsam quoque terram, que hominibus invia est, referuntur longevorum chori, qui habitant silvas, nemora, lucos, lacus, fontes atque fluvios, appellanturque Panes, Fauni, Fones, Satyri, Silvani, Nynphe, Fatui, Fatueque vel Fantue, vel etiam Fane, a quibus fana dicta, eo quod soleant divinare. Hi omnes post prolixum evum moriuntur, ut homines, sed tamen et presciendi, et incursandi, et nocendi habent promptissimam potestatem. Hec Martianus. Hos autem dicit Aristotiles post annorum milia et Nynphas et Satyros perire. Nonnulli autem gentilium inter alias stultias suas in hanc devenere, ut se horum mallent filios quam hominum dici, arbitrantes, dum matrum meretricia accusarent, sue nobilitati plurimum splendoris iniungere, ex quibus pauci apponuntur.