Ceres altera a superiori, et notissima dea frugum est, et Saturni filia atque Opis, ut ab Ovidio supra monstratum est. Hanc aiunt Jovi fratri suo placuisse, et ex eo concepisse Proserpinam. Quam cum rapuisset Pluto, nec reperiretur a Cerere, dicunt eam accensis facibus et maximo cum ululatu per universum orbem exquisitam; demum apud paludem Cyanis irata, cum rastros et aratra et cetera ruralia instrumenta, que ad culturam terre invenerat, fregisset, filie cingulum comperit, et ab Arethusa nynpha certior facta est, quoniam illam apud Inferos vidisset. Que cum Jovi Plutonis accusasset audaciam, ab eo eidem primo suasum est, ut papavera comederet. Que cum fessa fecisset, in soporem soluta est, et cum expergefacta astitisset Jovi, ab eo habuit se filiam rehabere posse, si nil apud Inferos comedisset, sed, accusante Ascalapho, compertum est eam tria grana mali punici ex viridario Plutonis gustasse. Qua propter Juppiter ad Cereris mitigandam tristitiam sancivit, ut sex mensibus anni Proserpina cum viro esset, et totidem apud Superos cum matre. Narrant insuper, et inter alios Lactantius, quod cum perquirens Ceres filiam ad Eleusium regem pervenisset, cuius erat uxor Hyonia, et ea peperisset parvulum nomine Tryptolemum, quereretque illi nutricem, ultro se Cererem altricem infantulo obtulisse, et cum suscepta esset volens alumnum facere immortalem, interdiu lacte divino nutriebat, noctu clam igne obruebat, itaque preter quam soliti erant mortales crescebat puer. Quod cum miraretur pater, clam nocturno tempore observavit, quid in puerum nutrix ageret, et cum vidisset eum igni obrui, exclamavit, ex quo irata Ceres Eleusium exanimavit, ac Triptolemo eternum contulit benificium; nam fruges ei propagandas et currum draconibus iunctum dedit. Quibus ille victor orbem terrarum frugibus obsevit. Postquam autem domum rediit, Cepheus rex eum tanquam emulum occidere conatus est, sed, re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit, qui ibidem oppidum constituit, quod ex patris sui nomine appellavit Eleusium, et Cerere sacra primus instituit, que thesmophoria Greci nuncupavere. Ovidius vero dicit Triptholemum infirmum fuisse puerum, et cuiusdam pauperis mulieris filium, quem Ceres in retribuitionem benificii illum curavit, et demum illi currum tradidit, et cum frumento misit. Postremo in Scithia a Lynceo rege fere occisus est. Quem Ceres in animal sui nominis transformavit. Sunt insuper qui dicant, et Omerus potissime in Odissea, Cererem Iasionem quendam amasse, et sese illi amicitia et lecto iunxisse. Et Leontius addebat Cererem ex Iasione Plutonem filium peperisse, et tandem Iasionem a Jove invidia fulminatum. Recitantur preterea et alia, nos autem sensum eliciamus ex dictis. Est igitur Ceres aliquando Luna, aliquando Terra, et nonnunquam terre fructus, et persepe femina, et ideo quando Saturni et Opis dicitur filia femina est, et Sycani Sycilie regis coniunx, ut Theodontius asserit, quando autem ex Jove Proserpinam parit, tunc Terra est, ex qua primo Proserpina, id est luna nascitur, secundum opinionem eorum, qui ex terra omnia creata arbitrati sunt, seu potius ideo credita est Luna Terre filia, quia, dum ab inferiori hemisperio ad superius ascendit, visum est priscis eam ex terra exire, et sic illam Terre dixere filiam. Hanc rapit Pluto, qui et terra est, sed inferioris hemisperii, quando post diem XVam incipit sole cadente non apparere, et hinc fit ut appareat eam tantundem esse apud hemisperium inferius quantum apud superius, ex quo sumptum est fabulosum illud, Jovem sanxisse ut anni medium apud Inferos cum viro esset, et tantundem apud Superos cum matre. Seu aliter. Est quidem Proserpina loco frugis habenda, que ex iacto sulcis semine, nisi celi temperies agat, incrementum habere non potest, et nisi eiusdem iuvetur calore, in maturitatem venire non posset. Juppiter autem et celi temperies est, et calor, cuius opere suis temporibus et crescunt segetes, et maturitatem suscipiunt; et sic ex Jove et Cerere Proserpina nascitur. Que tunc a Plutone, id est terra rapitur, quando semen sulcis iniectum non redditur, quod aliquando contingit ob nimium frequentatam sationem, ex qua adeo terra bono humore emungitur, ut exhausta nequeat dare iniectis seminibus nutrimentum. Hinc turbata Ceres, id est agricultores, qui terrei dici possunt homines, strumenta frangit ruralia, id est frustra operata cognoscit et negligit, et ululatu femineo, id est agricultorum querela, incensis facibus, id est exustione agrorum, per quam humores adversi, qui sunt circa terre superficiem, exalant, et utiles ab inferiori terra evocantur in altum; et suadetur a Jove Cereri ut papavera comedat, id est ut in quietem vadat, habent enim papavera somni quietem prestare, per quam quietem intermissio culture intelligenda est, ut possit terra ob intermissionem emunctos humores reassummere. Redire autem ad Superos rapta Proserpina, id est habundantia frugum, non potest incontinenti, quia grana mali punici gustaverat, per que intelligenda sunt vegetative vite principia, que tunc initiantur, quando ex humore terre humectatur et calefit semen iniectum, et inde putrefactum prosilit in radices, quarum opere segetes vegetantur. Que principia ideo per grana mali punici designantur, ut intelligatur, quia sanguini similia sint, sicut sanguis nutrimentum est animalis sensitivi, sic et illa principia vegetativi, et uti, ut placet Empedocli, in sanguine vita consistit animalium sensitivorum, sic et segetum in humore terrestri. Sed Iovis sententia, id est celi dispositione, agitur, ut post sextum mensem, qui anni dimidium signat, ad Superos redeat Proserpina, id est segetum habundantia, eo quod a die sationis seu a mense in mense septimo incipiant spice segetum apparere et grana suscipere, et in maturitatem etiam devenire, que grana usque ad sationis nove tempus apud superos commorantur. Theodontius ex Cerere ista vetustissimam refert hystoriam, ex qua videtur multum cause fictionis superioris assumptum, et dicit: Cererem Saturni filiam Sycani regis fuisse coniugem, et Sycilie reginam, ingenio clarissimo preditam. Que cum per insulam cerneret homines vagos glandes et mala silvestria comedentes, nec ullis obnoxios legibus, prima in Sycilia terre culturam excogitavit, et adinventis instrumentis ruralibus boves iunxit, et terris semina dedit, ex quo homines cepere inter se campos dividere, et in unum convenire, et humano ritu vivere; ex quo ab Ovidio dictum est: Prima Ceres unco terram dimovit aratro, Prima dedit fruges alimentaque mitia terris, Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus etc. Proserpinam vero dicit speciosissimam fuisse virginem Cereris regine filiam, et ob insignem eius pulchritudinis famam, ab Orco Molossorum rege raptam et in coniugem sumptam. Quod etiam testatur in libro Temporum Eusebius. Verum de hoc infra prolixior fiet sermo. De Triptholemo autem scribit Phylocorus vetustissimum fuisse regem apud Atticam regionem. Qui cum tempore ingentis penurie occiso a concursu populi patre Eleusio, quia, pereunte fame plebe, filium aluisset habunde, aufugit, et longa navi, cuius serpens erat insigne, abiit ad exteras regiones, et quesita frumenti copia in patriam rediit, ex qua pulso Celeo, qui terram occupaverat, seu secundum alios, Lynceo Trace, in regnum paternum restitutus est, et non solum restitutus alimenta tribuit subditis, sed illos docuit, facto aratro, terram colere, ex quo Cereris alumnus est habitus. Sunt tamen qui velint non Triptholemum, sed Buzigem quendam Atheniensem Atticis bovem et aratrum comperisse. Dicit tamen Philocorus Triptholemum multis seculis ante fuisse quam fuerit Ceres regina Syculorum. Quod autem Ceres Iasonium amaverit, dicit Leontius etiam hystoriam fuisse talem, cum tempore diluvii Ogigii, Iasonius quidam Cretensis multum frumenti congregasset, illud patientibus peniuriam ob diluvium pro libito vendidit, et sic ex frumento maximam conflavit pecuniam, et hinc locus fabule datus, quod ex Cerere, id est ex frumento, Plutonem divitiarum deum, id est divitias susceperit. Iasonius autem a Jove invidia fulminatus dicitur, quia ab amicis, quibus oportunus erat, visum est, quod ante tempus subtractus sit.