CAP. III. De Vesta Saturni IIa filia.

Vestam Saturni et Opis Ovidius fuisse filiam dicit: Ex Ope Junonem memorant Cereremque creatam Semine Saturni tercia Vesta fuit etc. Et sic due fuere Veste, Saturni mater et filia. De his confuse loquuntur autores, non nunquam unam ponentes pro altera. Et ideo dicentes Vestam terram esse, quia floribus et herbis vestita est, de matre Saturni dictum sumendum est. Quando autem eam dicunt virginem, Saturni filia designatur, quam ignem esse voluere, ut ait Ovidius: Nec aliud Vestam, quam vivam intellige flammam, Nataque de flamma corpora nulla vides. Jure igitur virgo est, que semina nulla remittit, Nec rapit etc. Hanc dicit Albericus nutricem fuisse Jovis, exponens quod ex igne inferiori celestis alatur ignis. Ego autem contrarium credo, elementatum scilicet ab elemento, quod sublimius est nutriri. Jovem autem a Vesta nutritum ad hystoriam pertinere reor, cum ut supra dictum est, Jovem natum Saturni aspectui subtractum et Veste avie sue commendatum et ab ea clam nutritum. Dicunt et hanc a Priapo, ortorum deo, fuisse dilectam, quod credibile est, cum dicat Ovidius: Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum. Vestam enim virginem volunt, et virgines obsequio suo deputavere Romani, quas semper eo quod cautiori servarentur custodia, libidinosi appetivere. Seu quia absque igne, id est calore, iaceat Priapus. Huius preterea nunquam visam dicunt effigiem, quod dicunt, eo quod incognita sit; nam si flammam videamus, quam illi dicemus esse effigiem? Dicit insuper Augustinus veteres non nunquam et Vestam dixisse Venerem, quod et si inhonestum videatur virginem deturpare meretricis nomine, potuit hec fictio rationis aliquid habuisse. Dicimus enim in Venerem, seu libidinem venientes, in ignem incurrere, ut Virgilius. In furias ignesque ruunt, id est luxuriam; ergo et hic calor a similitudine Vesta vocari poterit, nec omnino erit a toto sensu fictionis huius extraneum, cum Vestam dicamus Saturni filiam, id est saturitatis, ex qua saturitate non minus oritur venereus ignis, quam virgineus pudor. Hanc Romani summe coluerunt, et eius in templo obsequentibus virginibus perpetuum servabant ignem, quem semper summa celebritate die prima Martii innovabant, et sacrum istud inter alia a Troianis habuerunt.

Share on Twitter Share on Facebook