Faunus Pyci fuit filius, ut Virgilii testimonio patet, dicentis: Accepimus; Fauno Pycus pater etc. Hic etiam patri successit in regno. De quo dicit Lactantius [in] libro Divinarum institutionum primo: Quod ut Pompilius apud Romanus institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno avo nepharia sacra constituit, et sororem suam Sentam Faunam eandemque coniugem consecravit. Quam ut Crispus Clodius in eo libro, quem grece scripsit, dicit, eo quod contra mores decusque regium clam vini ollam ebiberat, et ebria facta erat, virgis mirteis ad mortem usque cecidit, postea facti penitens, cum desiderium eius ferre non posset, illi sacros detulisse honores. De Fauno vero hoc, et Fauna quod dii facti sunt videtur testari Servius sic: Quidam deus est Fatuclus, huius uxor est Fatua; idem Faunus, et eadem Fauna dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes; ergo faune et fatue nomen quasi asperum etc. Hec ille.