Senta Fauna, ut proximo supra dictum est, filia fuit Pyci regis et coniunx Fauni, fratris sui, Lactantio teste. Et quicquid Crispus Clodius minus honestum de ea scribat, Gabius Bassus dicit eam Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset, ut Faunus viris. Eandem Varro scribit tante pudicitie fuisse, ut nemo illam, dum vixerit, preter suum virum, mas viderit, nec nomen eius audierit; et ideo mulieres illi in operto sacrificare consueverant, et Bonam appellare Deam. Sed de hac Macrobius Saturnaliorum libro, autoritate Cornelii Labeonis, hanc Maiam dici dicit; eique sub nomine Bone Dee edem Kal. Maias dedicatam, eandem terram esse, et id occultiore sacrorum ritu doceri. Demum eam Opem, Bonam, Faunam et Fatuam pontificum libris appellari. Bonam quod bonorum omnium ad victum causa sit, Faunam quod omnibus animantibus faveat, Opem quod eius auxilio vita constet, Fatuam a fando, eo quod non ante infantes partu editi, vocem edant, quam terram attigerint. Et quia, cum regali sceptro figuretur, sunt qui dicant eam Junonis habere potentiam. Et alii eam arbitrari Proserpinam, eo quod illi porca ob depastas segetes sacrum fiat. Preterea eam non sororem et coniugem Fauni, ut quidam dicunt, sed filiam, eumque in amorem eius lapsum, et ob id, quod etiam oppressa vino, noluisset eius parere desiderio, ab eo virgis mirteis cesam; tandem eo in serpentem verso, cum ea concubisse creditum; et ob id in templo eius haberi virgam mirteam nephas esset, et extentam supra caput eius vitem videri, eo quod pater vino illam decipere tentasset. Quod in templo eius, suo nomine, non consuevit inferri, sed vas in quo vinum esset inditum mellarium nominari, et vinum nuncupari lac. Et serpentes in templo eius innocuos et impavidos apparere, et alia plura, quasi velit hanc Faunam terram esse. Quas quidem ego ambages et circumitiones detestor et omitto libens.