Offuscari nebulis celum, et solis preclarum deficere iubar, turbari ventis aera, crebras coruscationes aperiri, audiri sibila, mugire solum et quodam modo in cavernis tumultuari, in summum cete maris et monstra reliqua efferri, terrisque misceri undas, querulis volucribus taciturnitatem imponi, et in umbras impelli nemorum, et in latebras silvestres abire feras, ac omnia repente tristari ceptum est. Ego autem mirari primo, demum, tam grandi rerum permutatione exterritus, in mediis Sperchii faucibus Solis adhuc inventa prospiciens, quod in Occeano minime timueram, timere cepi, ne in antiquum chaos omnia verterentur, nec, quid agerem, stabat consilium. Tandem, dum sic in pendulo essem, et ecce ex orientali Occeano quasi sese ab Inferis in altum efferens, tardum atque nubilum sydus visum est, Stygia velatum caligine. Quod dum nebulis immixtum intuerer, memor preceptorum venerabilis Andalo, odiosum atque nocuum Saturni astrum fore cognovi. Cuius dum perniciosos mores in mentem reducerem, cessit illico repentine mutationis pavor et admiratio, et quasi eo apparente suarum miseriarum a nova rerum immutatione premonitus, cum ex Celi filiis secundum cepti operis ordinem esset extremus, ad explicandam eius splendidam prolem, non uno quidem volumine, pregrandis quidem est, sed sex istis sequentibus proximo evocatum me novi. Sane cum Laberintos quatuor fuisse hystorie testentur veterum, Etruscum scilicet, et Egyptiacum, Cretensem, atque Lemniacum, ex his qui errorum et circumvolutionum plenior fuit, non dubitem quin facilius intranti atque progredienti prestiterit exitum, quam prestature sint infelices grandevi senis, cuius sermonem intraturi sumus, ambages. Nam, cum in eum fere omnis vetusti erroris inclinetur et gentilitatis insania, non erit leve ad exitum deduxisse diversitates opinantium, ac dissonantias errantium, et antiquorum relationes ambiguas, et in propositum pulsum, ac devium exulem, atque agricolam revocasse regem. Non ergo absque horrore quodam Occeani litora prolemque relinquo, inter asperos scopulos et profundos ad inferos usque hyatus aquarumque vertigines plurimas directurus fragilis navigii proram, et potissime cum nondum satis, etiam si per fuscum aerem oculos inpingam, quorsum evasurus sim, advertere possim. Spero tamen is, qui luridas Ditis domos et terribiles eterna fuligine pervias factas victor evacuavit, in optatum exitum aperiet equor immensum.