CAP. I. De Saturno XI° Celi filio, qui X genuit filios, scilicet primum Cronim, IIam Vestam, IIIam Cererem, IIIIam Glaucam, Vum Plutonem, VIum Chyronem, VIIum Picum, VIIIam Iunonem, VIIIIum Neptunum, Xum Iovem tertium. Sane de Iunone, Neptuno et Iove non in hoc libro, sed in sequentibus quinque libris scribitur.

Saturnus Celi et Veste fuit filius, ut in libro Divinarum institutionum scribit Lactantius. Cui ante alia veteres Opim sororem suam sacro vinxere connubio, eique ex ea susceptos plures ascripsere filios. Quos aliqui ferunt devorasse omnes, et evestigio evomisse. Nonnulli servatum Iovem Opis fraude, et illi, loco eius, addit lapidem presentatum, quasi illum peperisset Opis. Volunt preterea illum Celo patri virilia abscidisse falce. Quod illi a Iove factum dicunt alii. Inde quidam eum regno pulsum scribunt a Iove. Alii vero apud Inferos religatum. Sunt insuper qui illum senem, mestum, sordidum, capite obvolutum, inertem, segnemque et armatum falce describant. Cur Celi Terreque dictus sit filius, rationem ostendit Lactantius, ubi in libro Divinarum institutionum, in testem Minutium Felicem inducens, ait: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Ytaliamque venisset, Celi filium dictum, quod soleamus hos, quorum virtutem miremur, aut eos, qui repentine advenerint, de Celo cecidisse dicere; Terre autem, quod ignotis parentibus natos Terre filios nominemus. Sunt hec quidem similia veri, non tamen vera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum. Potuit sic argumentari Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum celi terreque indidisse, cum hi aliis vocabulis appellentur, qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Hec Lactantius. Qui alibi dicit: Emnius quidem in Evemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranium patrem. Et alibi idem: Apparet ergo non ex Celo natum esse, quod fieri non potest, sed ex eo homine, cui Urano nomen fuit; quod esse verum Trimegistus autor est, qui cum diceret admodum pauco extitisse, in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, et Mercurium nominavit cognatos suos etc. Quem Uranum Celum a Saturno vocitatum idem testatur Lactantius dicens: legi in sacra hystoria Uranum potentem virum Vestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus cum regno potens efficeretur, patrem Uranum Celum appellavit et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret etc. De Opi autem coniuge multa supra dicta sunt. Eum devorasse filios et evomisse demum, duplicem tegit sensum, hystorialem scilicet, et naturalem. Nam in Sacra legitur hystoria, ut alias dictum est, quia Saturnus ut retineret regnum, cum Tytano fratre pactionem habuit occidendi omnem masculinam prolem, que a se gigneretur; verum qui nascebantur masculi clam ab eo a coniuge servabantur, eique presentabantur femine, et sic absumpti videntur filii quantum ad Saturnum, et tunc emisse cum in ultionem suam adversus Tytanum comparuere. Circa autem naturalem rationem dicit sic Cicero: Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis; edere enim natos fingitur, quia consumit etas temporis spatia, annisque preteritis insatiabiliter expletur etc. Et hoc quantum ad devorationem filiorum dictum; de emissione autem dicetur, de fructibus annuis e terra susceptis; nam producte in tempore fruges ex terra, esto devorentur, omnes in tempore, ab eodem tempore, agente deo, anno sequenti redduntur. Ob hanc fictionem ab ignaris minime intellectam, a nonnullis creditum est detestabilem illum sacrorum ritum apud quosdam barbaros nationes exortum, quo scilicet Saturno quidam, nedum alios, sed natos immolabant proprios, quasi ad instar illius acturi. Macrobius autem dicit in libro Saturnaliorum, quod Hercules, Gerione superato, sacrum hoc apud Ytalos immutavit, iussitque loco humanorum capitum, quibus conficiebatur, oscilla, ad humanam effigiem ex cera composita, Saturni aris accensis luminibus imponerent; quod postea diu observatum est. Dicunt insuper, nato Iove, loco eius Saturno a coniuge lapidem ostensum; de quo dicit Theodontius, eum ipsum lapidem fuisse Iovem, sed monstratum Saturno Iovem non suum, sed alterius hominis fuisse filium et Lapidem nuncupatum, quod forsan sic est. Dicit enim Eusebius, Danao Argis regnante, Lapidem quendam Cretensibus imperasse, quo tempore iam Cretensis Juppiter secundum quosdam poterat regnare cepisse. De abscisione genitalium, quam quidam a Jove Saturno factam volunt, satis supra, ubi de secunda Venere dictum est. Saturnum a Iove regno pulsum certissimum hystoriographi arbitrantur, facinoris causam Sacra declarat hystoria, in qua legitur, quod cum Iuppiter Saturnum et Opim a Tytanibus captos liberasset, comperit forte Saturnus quod regno pelleretur a Iove, et ideo ad evitandam sortem Iovi insidias tetendisse, ut illum occideret; quod cum Iuppiter comperisset, contractis copiis, arma in eum sumpsit. Qui cum nequiret resistere, et ut volunt quidam in Flegra victus, aufugit. Quod autem apud Inferos religatos fuerit a Iove falsum esse Sacra demonstrat hystoria, in qua sic scriptum est: Deinde Tytan, postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos, qui Tytani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apposuit. Et post hec paululum subditur: Iovem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atqua ita in Cretam rediisse. Hec ibi. Pro quibus, dicit Lactantius, liberatur Iuppiter summi sceleris crimine, quod, patrem iunxisse compedibus, perhibetur. Si vero eiusdem Lactantii velimus opinionem sequi, qui super Thebaide Statii dicit, Saturnum religatum a filio apud Inferos, tunc dicemus, quod cum Saturnus a Iove pulsus, ut dicetur, in Ytaliam abierit, que a Grecia inferior est, id est occasui propinquior, apud Inferos descendisse videtur, et ibidem ideo religatus, quia in regnum redire nequibat, sic et exules etiam non nunquam dicimus religatos. Quod autem mestus senex obvolutus capite, tardusque et sordidus sit, atque ornatus falce, et planete et homini conveniunt omnia. Albumasar autem, in suo maiori introductorio, dicit Saturnum complexione frigidum esse et siccum, melanconicum et fetidi oris, que ad mestum hominem spectare videntur. Dicit preterea eum comestorem pregrandem, avarum, pauperem ad inopiam usque, malitiosum, invidum, ingenio valentem, seductorem et in periculis audacem, et conversationis pauce, superbum, simulatorem, iactatorem, et cogitationis quam plurime, atque profundi consilii, tardum ad iram, sed irrevocabilem fere, bonum, nemini cupientem, populatoremque locorum. Est preterea significator operis ad agriculturam spectantis, mensurationum terrarum atque divisionum, peregrinationum longarum ac laboriosarum, carcerum, tristiarum atque merorum, et involutionum animorum, fraudum, et afflictionum, destructionum, amissionum mortuorum et eorum reliquiarum, vituperationum ac latrociniorum, effossorum etiam sepulcrorum, et vispilionum, magorum, et vilium hominum et spadonum. Que omnia quam conformia sint Saturno homini attributis, quoniam facile videbit oculatus homo, et pro parte insequentibus etiam tangentur, non appono. Sed videre superest quantum Saturno, de quo sermo, conformia sint. Mestus autem fingitur, ut melanconica complexio et exilii tristitia ostendatur. Senex, et quia tunc erat dum pulsus est, et quia turpis faciei sint senes, et ut plurimum fetidioris, et quia consilio et astutia, qua summe valent annosi, valuit ipse. Obvolutum autem capite ideo voluere, ut fuscum syderis Saturni aspectum et fugientis habitum, et occultam Saturninorum sagaciam, cogitationes, atque simulationes designarent. Tardum autem dixere, quia ob gravitatem membrorum tardi sunt senes ad incessum, tardi ad iram, tardum et ipsum planete corpus motu; nam fere in XXX annis cursu suo orbem zodiaci perficit, quod in longe minori spatio temporis ceteri faciunt. Sordidum vero ideo fictum puto, quia impuros habeat Saturnus prestare mores. Seu quia more veteri regno pulsus, et in miseria constitutus ad Janum susceptorem suum sordidatus accessit, id est vestibus miseriam pretendentibus indutus. Seu ut ostendatur agriculturam exercentes laute vivere non posse. Falce autem ideo insignitus est, ut intelligamus, quia per ipsum omnis agrorum cultus primo Ytalis traditus sit; erat enim apud nos ante adventum eius incognitus. His igitur explicatis libet apponere, quid illi pulso contigerit, quid vivens egerit, quid etiam mortuo a superstitibus inpensum sit. Cum ergo superatus atque fugatus, ubique persequeretur a filio, ad ultimum in Ytaliam fugit, ut testatur Virgilius dicens: Primus ab ethereo venit Saturnus Olympo, Arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis etc. In Ytalia autem, ut dicit Macrobius, a Iano susceptus est. Et: genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea que perhibent illo sub rege fuere Secula: sic placida populos in pace regebat etc. Apud Ytalos enim receptus multa ostendit ante non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus era signavit, et nomen signatis apposuit, numo infigens ex parte una Iani susceptoris sui caput bifrons, ex altera vero navim, eo quod venisset in navi fugiens, et hoc fecit, ut eius adventus memoria perseveraret in posteros. Hec in libro Fastorum testatur Ovidius, esto non ab eo, ut Macrobius ait, sed a posteris era signata dicat, sic: Causa ratis superest, Tuscum rate venit in amnem Ante pererrato falcifer orbe deus. Hac ego Saturnum memini tellure receptum, Celitibus regnis a Iove pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen. Dicta quoque est Latio terra, latente deo, At bona posteritas puppim formavit in ere; Hospitis adventum testificante dei etc. Aiunt insuper cum concors una cum Iano regnaret, et vicina communi opere constructa haberent oppida, Saturniam scilicet et Ianiculum, aurea fuisse secula, eo quod libera tunc esset omnibus vita, nemo servus, nemo alteri obnoxius, nullum etiam fertur in eius finibus furtum factum, nec sub illo fuit aliquid alicuius privatum. Nec signare solum aut partiri limite campum fas erat, in medium querebant. Quam ob rem respectu secutorum seculorum illa aurea dicta sunt. Et Romani apud edem Saturni erarium publicum esse voluerunt, ut apud eum locaretur pecunia communis, sub quo fuissent cunctis universa communia. Insuper ignaros docuit arva colere, semina terris dare, matura colligere, et suo tempore stercoribus agros fecundare, ex quo cum ex reliquis officiis nullum esset consecutus cognomen, Sterculius appellatus est. Deo tanto atque tali profecto splendidum et insigne nomen. Demum cum in multis hominum vitam in melius redegisset, contigit ut repente nusquam compareret. Quam ob causam excogitavit Ianus, ut Macrobius asserit, honorum eius augmentum, ac primum terram omnem dicioni sue parentem Saturniam nominavit. Aram deinde cum sacris tanquam deo condidit, que Saturnalia appellavit, iussitque eum observari maiestate religionis, quasi vite melioris autorem. Cuius rei simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Et, ut idem dicit Macrobius, hunc una cum coniuge nonnullis persuasum celum et terram esse, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de celo est, et terram Opem cuius ope humane vite alimenta queruntur, vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. Huic dee sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus appetendam. Et sic non deum solum esse Saturnum, sed etiam Celum una cum coniuge agentem volunt. Phylocorus insuper, ut appareat non solum Ytalorum hanc fuisse insaniam, dicit Saturno et Opi primo in Attica statuisse aram Cecropem, eosque deos pro Iove terramque coluisse, statuissetque ut patres familiarum et frugibus et fructibus inchoatis passim cum servis vescerentur. Sic et Apollophanes comicus dicit in epyco carmine, Saturnum quasi sacrum num, nus enim grece sensus dicitur, aut satorem num, quasi divinum sensum creantem omnia etc. Romani autem quibus plurimum cure fuit nil absque significato componere, cum huic deo templum construxissent eius in fastigio Tritonas sculpsere cum bucinis et terris earum caudas immersere, volentes per hoc intelligi, quod ab eius commemoratione in nostrum usque evum hystoria clara sit atque vocalis, que ante eum muta et obscura atque incognita est, quod per infixionem caudarum intelligunt. Et hec de Saturno dicta sint.

Share on Twitter Share on Facebook