CAP. XXXI. De Athlante VIIII° Tytanis filio, qui genuit Hyam et VII Hyades, quarum hec sunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes, et genuit insuper Plyades, quarum hec sunt nomina: Electra, Maya, Steropes, Celeno, Taygeta, Alcyone, Meropes, et genuit Calipsonem nynpham.

Athlas dicit Lactantius, filius fuit Japeti et Clymenes. Theodontius vero, Japeti et Asye filium fuisse dicit. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, matrem huius dicit Libyam fuisse. Verum hi non videntur unum et idem, cum tres fuisse dicuntur, quorum primus creditur ex Arcadia, alter autem a primo Thessalus, inde Maurus fuit tertius, ille scilicet qui cum Hespero fratre ad Mauros transfretavit. Est preterea et Athlas Ytalus, qui ut vulgo fertur antiquissimus, apud Fesulas imperavit, cuius quoniam parentes non comperi, non apposui. De quo istorum circa ea que de eis scripta comperiuntur, intellexerint autores, non satis certum est, dato quod aliquando possit per coniecturas intelligi. Scribam igitur tanquam unius tantum acta sint omnia. Fuit ergo Athlas, ut dictum est, Japeti seu ex Climene, seu ex Asya filius, vel ex Lybia, ex quo talis narratur fabula. Quod cum Perseus Jovis filius iussu Polidetis regis, ut dicit Lactantius, ad occidendum ivisset Gorgonem, eamque superasset, et illi caput abscidisset, victorque rediret, contigit ut hospitium peteret Athlanti. Athlas autem, oraculo premonitus, ut sibi caveret a Jovis filiis, quia ab aliquo eorum regno privaretur, audito eum Jovis esse filium suscipere noluit; quam ob rem turbatus Perseus, detecto Gorgonis capite, illum in sui nominis montem mutavit, damnavitque eum ut in perpetuum celum sustentaret humeris, quod et factum est. Sub hac autem fictione voluere priores hystoriam occultari, cum dicat Fulgentius, quod cum superata Medusa ditissima regina, Perseus regnum invasisset Athlantis, fultus copiis atque substantiis Meduse, eum in montes compulit aufugere, et sic qui ex regia montanus factus est fuga, causam dedit fabule, ut in montem diceretur esse conversus opere eius, cuius divitiis in montes fuerat compulsus. Quod celum humeris sustentaverit, alia causa fuit. Affirmat enim Augustinus in libro De civitate dei, hunc maximum fuisse astrologum, et Rabanus dicit eum primum astrologie artem excogitasse, quod a Plinio sumptum puto; ipse autem in libro De naturali hystoria dicit hunc astrologiam invenisse et hinc, ob sudores ex arte susceptos, celum humeris tolerasse dictum est. Verum ignavum vulgus hoc credidit, eum scilicet celum humeris sustinere, quia cerneret montis verticem adeo extolli, ut in eum videatur inclinari celum. Huic preterea multas fuisse filias dixere veteres, quas ex variis Athlantibus natas arbitror, et huic soli attributas, ut in particulari earum descriptione clarius apparebit.

Share on Twitter Share on Facebook