Hesperides, ut ipsum sonat patronimicum. Hesperi fuerunt filie, esto sint qui Athlantis dicant. Hec tres numero fuere. Egle, scilicet et Herethusa ac etiam Hesperetusa. De quibus fertur quod esset illis viridarium in quo aurea mala nascebantur, cui custodem prefecerant serpentem pervigilem; cuius viridarii fama cum ad Euristeum pervenisset, et ipse pomorum desiderio tractus, misit Herculem ut illa mala surriperet. Qui veniens, soporato seu occiso serpente, viridarium intravit et mala sustulit atque Euristeo detulit. Cuius fictionis arcanum aperuisse non erit difficile. Fuere quippe, ut placet Pomponio, insule in occeano occidentali habentes ex opposito desertum litus in continenti inter Hesperos, Ethyopes et Athlantes populos, que quidem insule a puellis Hesperidibus possesse fuerunt, erantque abundantissime ovium, lana quarum preciosissima erat ad instar auri, et sic insule Hesperie, que talium ovium erant pascua, viridarium fuere Hesperidum, oves autem aurea mala; nam oves a Grecis male seu mala dicuntur, teste Varrone in libro De agricultura. Pervigil autem serpens Euripi erant, qui inter insulas estuante occeano die noctuque absque intermissione insulas mira cum tempestate circumibant et ad insulas transitum prohibebant; quos Hercules, captato tempore, transiens malis aureis, id est pecudibus, eductis, remeavit in Greciam. Fulgentius autem, more suo, ex abysso conatur in ethera educere intellectum, quem, eo quod non putem fuisse de mente fingentium, omittendum censui. Sunt tamen qui velint hunc Herculem fuisse Perseum, et Hesperidas fuisse Gorgones; ipsi videant.