CAP. XXVII. De Aurora VIIa Tytanis filia.

Auroram dicit Paulus filiam fuisse Tytanis et Terre. Quam si mulierem voluimus arbitrari, eo quod eam Tytonis fratris Laumedontis dicat Ovidius fuisse coniugem, possumus eam existimare aliquam ingentis potentie et admirandi decoris fuisse feminam; verum ego reor de ea intellexisse poetas quam omnes dicimus Auroram, eum scilicet matutinum splendorem, quo cernimus ante solem elevatum celum albescere, quam ideo Tytanis dicunt filiam, non quia ex Tytano natam credant, sed ex Sole, quem sepissime ex nomine avi Tytanum vocant; nam ex sole procedit, ut dictum est, illa claritas celi quam auroram dicimus. Terre autem ideo dicitur filia, quia, orizontem orientalem superans, videtur intuentibus ex terra exire.

Share on Twitter Share on Facebook