Egeon, si antiquitati credimus, Terre fuit filius et Tytanis, ea ratione qua ceteri. Hunc Servius unum esse cum Briareo velle videtur, eo quod et Centumgeminus cognominetur. Sed huic opinioni Paulus adversatur, dicens: Egeonem sevissimum et immanem fuisse pyrratam, et Egeona nominatum ab insula deserta que Ege, in Egeo mari, vocatur; in qua insidebat more pyrratarum, quibus fas non est ob latrocinium suum urbes incolere. Superaddens Theodontius ab hoc, non ab Ege insula, Egeum denominatum mare, eo quod evo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Dicunt preterea fabule veteres hunc centum a Jove religatum cathenis. Ovidius insuper dicit de eo: Balenarumque prementem Egeona suis immania terga lacertis etc. Ut possit per hoc comprehendi eum potentissimum fuisse, dum tot catenis eius astringuntur vires, et assiduam eius maris fuisse curam, et navigiorum quibus insidebat. Is enim ideo Centumgeminus dictus est, eo quod his centum homines remigio deservientes haberet in navibus, ut in longis oportunos cernimus.