CAP. XLI. De Calipsone Athlantis filia.

Calipso nynpha, ut dicit Priscianus in maiori volumine, filia fuit Athlantis, ex qua tamen matre non dicit, quod etiam ante Priscianum testatur Omerus in Odissea dicens:ἔνθα μὲν Ἄτλαντος θυγάτηρ, δολὸεσσα Καλύψώ [Que latine sonant]: ubi certe Athlantis filia dolosa Calipso, Cuius autem Athlantis ignoratur. Ad hanc, ut Omerus testatur, pervenit Ulixes naufragus, et VII annis apud eam detentus est. Fuit enim hec domina cuiusdam insule Ogigia nuncupate, seu a se Calipso denominate.

Share on Twitter Share on Facebook