CAP. XLII. De Epymetheo Japeti filio, qui genuit Pyrram.

Epymetheus filius fuit Japeti ex Asya coniuge, ut ait Leontius. Hic ingenio valens hominis, statuam primus ex luto finxit, quam ob rem dicit Theodontius indignatum Jovem et eum vertisse in symiam, atque religasse apud insulas Pytacusas; cuius figmenti reseratio talis est. Sunt symie animalia inter alia hoc a natura infixum habentia, ut quicquid viderint quenque agentem, et ipse facere velint, et aliquando faciant; sic visum est Epymetheum ad instar nature voluisse hominem facere et sic, symie imitatus naturam, Symia dictus est. Apud Pytagusas insulas ideo symiam religatam dixere, eo quod olim abundaverint symiis insule ille, seu forsan ingeniosis hominibus et in suis operibus naturam imitantibus.

Share on Twitter Share on Facebook