CAP. XXIV. De Chymera Thyponis filia.

Chymeram Papias dicit filiam fuisse Typhonis et Chedrie, quam ob causam hoc dictum sit non video, nisi quia et hec ignes evomat. Hanc tamen quidam monstruosissima describunt; dicit enim de ea Ovidius sic: Quique Chymera iugo mediis in partibus ignem, Pectus et ora lee, caudam serpentis habebat. Virgilius autem de ea sic ait: Horrendum stridens flammisque armata Chymera etc. Alii autem dicunt illam igneum habuisse caput, pectus leoninum, caprinum ventrem, et crura serpentis, et plurimum Lyciis infestam, sed tandem a Bellerophonte superatam atque occisam. Cuius dum absconditum sensum querit enucleare Fulgentius, amplissimam et meo iudicio minime oportunam verborum effundit copiam, cum potius hystoriale significatum quam aliud sub tenui satis cortice lateat. Est enim Chymera Lycie mons in summitate ardens, sicut et Ethna olim, postmodum ad inferiora declinans leones dudum nutrire consueverat, subsequenter abundat capreis, et in radicibus feracissimus erat serpentum. Qui a Bellerophonte insigni viro purgatus noxiis habitabilis effectus est.

Share on Twitter Share on Facebook