CAP. XXV. De Enchelado Tytanis V° filio.

Encheladum Tytanis et Terre filium fuisse dicit Paulus, cum ex Terra tantum natum dicat Virgilius ibi: Illam Terra parens, ira irritata deorum. Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Fuit hic homo ingentis potentie et immanis, ut Theodontius asserit. Hunc fulmine ictum Ethneque suppositum dicit Virgilius sic: Fama est Encheladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Ethnam Impositam ruptis flammam expirare caminis; Et fessum quotiens mutat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam et celum subtexere fumo etc. Quem ego idem dicerem cum Typheo, ne illos esse diversos ostenderet in Odis Oratius, dum dicit: Sed quid Typheus et validus Mimas, Aut quid minaci Porphyrion statu, Quid Rethus evulsisque truncis Encheladus iaculator audax etc. Quid ergo? Cum diversi sint, uti physica ratione Typheum subterraneum ignem ab igne elemento periniectum a Jove fulmen designato, et a motu subterranei aeris causatum atque evaporatum ad exteriora diximus, sic morali demonstratione hunc superbum hominem designare dicemus, cuius mos est, ritu ignis, stolida elatione, semper ad excelsa contendere, verba ignita emittere, et cuncta furore suo consumere, qui totiens Ethna premitur, quotiens a potentia divine iustitie impellitur et superatur et humilium calcari pedibus summittitur. Preterea, si non alio pondere incurventur tales, sua tantum honusti rabie deprimuntur, dum minus, sic volente deo, ab eis in votum itur.

Share on Twitter Share on Facebook