Deucalion, omnium veterum testimonio, Promethei filius fuit, cui adulto Epymetheus patruus Pyrram filiam iunxit coniugio. Mitis enim ingenii homo fuit et Pyrra piissima femina, de quibus Ovidius: Non illo melior quisquam nec amantior equi Vir fuit, aut illa reverentior ulla deorum etc. Huius enim tempore apud Thessalos ingens fuit diluvium, de quo fere omnes scriptores veteres mentionem faciunt; finguntque plurimi, excrescentibus aquis, Deucalionem solum cum Pyrra coniuge in navicula evasisse, et in Parnasum devenisse montem, et cum iam aque cessarent Themis adisse oraculum consulturi de humani generis restauratione; eiusque iussu, tecto capite solutisque vestibus postergasse saxa, tanquam magne parentis ossa, et ea in homines feminasque conversa. Hoc figmentum a Barlaam sic explicatum referebat Paulus. Dicebat enim se legisse in Grecorum antiquissimis annalibus ob hoc diluvium territos homines, et ad suprema usque montium effugisse, atque intrasse cavernas, et antra una cum mulieribus suis expectaturos finem; et ad hos Deucalionem et Pyrram, cessantibus aquis, in mesto atque supplicum habitu accessisse, et Deucalionem hominibus et Pyrram mulieribus, non absque labore maximo, suasisse aquas cessasse nec amplius fore timendum; et sic eos e verticibus montium atque ex saxeis antris, eis scilicet ambobus precedentibus, in habitationes et tecta reduxisse. Porro Theodontius non sic; dicit enim delatum Deucalionem cum coniuge et aliis pluribus in navi ad Parnasum, et cum cessassent aque, ibi regni sui sedem statuisse, cum primo Thessalis imperaret, et ex communi consilio tamquam pro bono publico factum, ut revocatis hominibus et mulieribus e cavernis, quarum quantitas maxima longe hominum numerum excedebat, eo quod venientibus aquis pavidiores longe ante quam homines in montana confugerant, et sic ex eis nulla periit, cum ex hominibus multi absorpti sint, posita verecundia, quam per tectum caput intelligit, non enim verecundantur nisi videntes, indistincte homines quibuscunque mulieribus miscerentur, quod per solutas vestes dicit ostendi; nam ut ubi de Venere dictum est, Veneris cingulum est dictum ceston quod ipsa fert ad legiptimos coitus; cum vero in illicitos tendit, cingulum deponit, et sic illi solutis vestibus in illicitos ire coitus ostendebant, et hoc augende prolis causa, cum ex multitudine mulierum virorum paucitas possit amplissimam prolem suscipere. Quod autem illos vocat ossa parentis, non ob aliud dictum puto, nisi quia sicuti saxa terre molem ne effluat continent, sic et ossa hominum corpora servant in robore; sic et labores agricultorum agunt, ut ea producuntur ex terra ex quibus nutricamur atque consistimus, quasi videantur ex agris assumpti qui incoluere postea civitates. Ego autem reor illos parentis ossa dictos, quia ex cavernis et antris montium uti lapides facimus, educti sunt, et ob duritiem suam saxei dicti.