CAP. XLVI. De Yside Promethei filia.

Ysis, ut ait Theodontius, filia fuit Promethei et parvula a patre Epymetheo patruo derelicta. De qua ipse Theodontius talem recitat hystoriam. Dicit enim quod cum virgo excrevisset et prestantissimi decoris esset, iam matura viro Iovi placuisse, et ab eo actum seu potentia seu suasionibus, ut in eius iret concubitum, ex quo Ysidem dicit Jovi Epaphum peperisse. Tandem seu tanto fidens amasio puella, seu quia natura ardentis esset animi, in regni cupidinem incidit, et auxiliariis a Jove habitis et aliunde contractis viribus, quasi in effetum viribus regem, animum iniciens, Argum Argivorum regem annositate decrepitum, sed alias oculatum hominem traxit in bellum, adversus quem cum descendisset in aciem, factum est, ut fractis Ysidis viribus, ipsa caperetur Ysis et ab Argo servaretur captiva. Verum iussu Jovis patris sui Stilbon, qui postea Mercurius appellatus est, homo eloquentissimus et audacia atque industria plenus, decipulis suis egit ut occiso a se Argo sene, a captivitate liberaretur Ysis. Cui cum non bene cederent res in patria, sue confisa solertie, conscensa nave, cui vacca erat insigne, ad Egyptios transfretavit, et cum ea Stilbon ob perpetratum facinus pulsus ex Grecia, et cum ibi iam Apis potentissimus esset, eidem nupsit, et datis Egyptiis caracteribus licterarum atque ostenso terre cultu, in tam grandem devenit Egyptiorum extimationem, ut non mortalis femina sed dea potius haberetur, divinique illi adhuc viventi impenderentur honores. Leontius vero dicebat se a Barlaam habuisse, hanc Ysidem ante transfretationem Apis in Egyptum, eidem Api nupsisse, et post modum cum Jove concubuisse, et ob id cum rescisset indignatus Apys, regno Argivorum relicto, in Egyptum abiisse, et eam post modum ad se accedentem ultro suscepisse. In quibus tot sunt ab utraque parte operum et temporum inconvenientia, ut non solum auferatur hystorie fides, sed nec etiam aliqua possit verisimilitudo rerum adaptari, et potissime adveniente Jovis obstaculo, cuius cum Api convenientia tempora huic hystorie plurimum auferunt fidei. Sane solertibus huius veritatis inquisitio relinquatur.

Share on Twitter Share on Facebook