CAP. L. De Dyonisio Deucalionis filio.

Dyonisius, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Deucalionis fuit filius, eiusque facta claruisse dicit circa initium ducatus Moysis. Que tamen fuerint nusquam legisse memini, preterquam cum in Atticam venisset, a Semaco quodam susceptus hospitio, filie eius capree pellem largitus est.

Share on Twitter Share on Facebook