CAP. LI. De Fentrate Deucalionis filio.

Fentratem Deucalionis fuisse filium Paulus et nonnulli alii arbitrantur, eo quod de eo sic referat Tullius in libro Tusculanarum questionum. Dycearcus autem in illo sermone, quem Corynthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, in primo libro multos loquentes facit, duobus Fentratem quendam Phyotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit etc. Ex quibus preter originem apparet eum fuisse phylosophum.

Share on Twitter Share on Facebook