CAP. LXVIII. De Gigantibus ex sanguine Tytanorum procreatis et Terra.

Gigantes, ut Paulus et Theodontius testantur, nati sunt ex sanguine Tytanorum et Terra, quod etiam testari videtur Ovidius, dicens: Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Perfusam multo natorum sanguine Terram Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, Et ne nulla sue stirpis monimenta manerent, In faciem vertisse hominum, sed et illa propago Contemptrix superum seveque avidissima cedis Et violenta fuit: scires de sanguine natos etc. Hos Theodontius dicit pedes anguium habuisse et bellum movisse Jovi, ut patres fecerant; verum nil ausus, donec Egla speciosissima mulierum et coniunx Panis a Terra matre eorum celaretur in specu. Qua occultata extemplo in deos fecere impetum atque eos adeo terruere, ut in Egyptum usque formis mutatis expellerent. De quibus sic dicit Ovidius: Emissumque ima de sede Tiphea terre Celitibus fecisse metum, cunctosque dedisse Terga fuge, donec fessos Egyptia tellus Ceperit et septem discretus in hostia Nylus. Huc quoque terrigenam venisse Typhea narrat, Et se mentitis superos celasse figuris. Duxque gregis, dixit, fit Juppiter, inde recurvis Nunc quoque formatus Lybie est cum cornibus Amon. Delyus in corvo, proles Semeleia capro, Phele soror Phebi, nivea Saturnia vacca, Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis ales etc. Verum in aliquibus Theodontius et Ovidius dissentire videntur, cum Theodontius dicat a Gigantibus hoc factum, et Ovidius dicat Typheum ex imo terre venisse atque fecisse. Preterea et in formis deorum. Nam dicit Theodontius Jovem in aquilam versum, Cybelem in merulam, Venerem in anguillam, Pana autem se in fluvium fere totum deiecisse; superiorem vero partem que remansit in ripa in hyrcum mutatam dicit, que intravit fluviam in piscem, ex qua figura postea Jovem capricornii signum fecisse dicit. Tandem Jovem asserit oraculo habuisse, si victoriam vellet, clipeum ex Egla Panis coniuge tegeret, et caput suum Gorgone. Quo facto presente Pallade, fugati sunt atque obruti Gigantes et apud Inferos a Jovi detrusi. Multa his dictis superdicenda veniunt, si fictionum velimus ambages resolvere. Sed ante alia non omnino fictum est fuisse Gigantes, idest homines forma, seu statura ultra modum ceteros excedentes, imo constat esse verissimum et liquido his diebus apud Drepanum Sicilie appidum fortuitus demonstravit eventus. Nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe ab oppido, nonnulli agrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit caverne cuiusdam introitus, quem cum visuri, quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent avidi, antrum summe altitudinis atque amplitudinis invenere. Per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exivere antrum, nec ante tenuere cursum, quam in oppidum devenissent occurrentibus quid viderant nuntiantes. Mirabundi autem cives visuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exivere civitatem, et ultra trecentos intravere specum, videruntque non minus quam primi stupidi quem retulerant villici. Tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistra manu innixum baculo tante altitudinis atque grossitiei, ut excederet quemcunque pregrandis navigii malum. Sic et hominem invise atque inaudite amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, evestigio malus solutus in cinerem corruit, remansit quasi veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravedinem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt, qui viderunt, fuisse ponderis XV chintariorum Drepanensium, quorum unusquisque ponderis est librarum comunium [centum]. Demum hominis statura tacta eque corruit, et in pulverem fere omnis versa est. Quem cum non nulli tractarent manibus, tres dentes adhuc solidi comperti sunt monstruose granditie, ponderis autem erant trium rotulorum, id est centum comunium unciarum. Quos Drepanites, in testimonium comperti gigantis et sempiternam posteritate memoriam, filo alligavere ferreo, et suspendere in quadam civitatis ecclesia in honorem Adnuntiate Virginis edita, et eiusdem titulo insignita. Preterea et partem cranei anteriorem invenere firmissimam adhuc, et plurium frumenti modiorum capacem. Sic et os alterius cruris, cuius et si ob annositatem nimia pars in putredinem devenisset, perceptum tamen in reliquo est ab his, qui totam hominis altitudinem ad mensuram cuiuscunque minimi ossis novere, eum fuisse magnitudinis ducentorum cubitorum vel amplius. Suspicatumque est a quibusdam ex prudentioribus hunc fuisse Ericem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrabantur Entellum, qui olim in funeribus ludis ab Enea pro Anchise patre editis pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex ciclopibus, et potissime Poliphemum, de quo multa Homerus. Post quem de eodem sic scripsit Virgilius: Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem Pastorem Poliphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum [informe] ingens cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat; Et post pauca sequitur: Dentibus infrendens gemitu graditurque per equor Jam medium, nec dum fluctus latera ardua tinxit. Et alia plura que ad magnitudinem Ciclopum designandam tendunt, et potius ad veritatem rei spectantia quam ad yperbolem, qua multi eo ibidem uti arbitrantur. Fuere igitur ingentes stature Gigantes, quod et sacra testatur pagina, ex quibus et si non huius tam mirande magnitudinis fuerint, duo saltem in eadem nuncupantur, Nembroth scilicet, qui turrim in deum excogitavit, et Golias Phylisteus a Davit funda et lapidibus superatus. Hos tales Josephus, vir alias circumspectus et eruditus, existimavit, ut ipse in libro Antiquitatis Judaice scribit, ab Angelis Dei mulieribus mortalibus coeuntibus procreari; quod edepol ridiculum est, cum ingentium corporum causa sint sydera celique revolutio certa, qua etiam evo nostro factum est, quod aliqui fere caput omne, vel amplius proceritate excederent etiam magnos corpore viros. Sane de his ego poetas non puto locutos, si mites fuerunt homines et humane viventes. Sed de his de quibus videtur intelligere in Saturnaliorum libro Macrobius, ubi dicit: Gigantes autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem, et ideo extimatam deos pellere de celesti sede voluisse? horum pedes in draconum volumina desinebant, quod significat, nil eos rectum, nil superum cogitasse, totius vite eorum gressu atque processu in inferna mergentes etc. Huiusmodi ergo homines ex sanguine Tytanorum et Terra productos fuisse, non debet extraneum apparere homini erudito, cum persepe similis oriatur ex simili, et ob hoc Tytanorum superborum hominum rite superbos omnes, si non ex sanguine saltem ex moribus seu vitio filios possumus nuncupare. Quorum etiam nulla rectius dici mater potest quam Terra, iam a Macrobio ratione monstrata, tales scilicet nil superum, id est celeste, nil sanctum, nil iustum cogitant, omnis vite eorum progressus ad terrena et inferiora demergitur. Attamen hos tales, seu quos tales appellamus, bellum habuisse cum Jove homine Cretensium rege non omnino fabulosum est. Constat enim ex hystoriis antiquis, Jovem duo insigna gessisse bella, primum cum Tytanis, ut parentes vinculis detentos liberaret, secundum cum ipso patre suo Saturno, mortem eius, testante Lactantio, moliente et hoc Giganteum bellum dictum est, et secundum quosdam apud Flegram Thesalie agrum conflictum est, et victus atque fugatus Saturnus. Quod autem oraculo Egle corio clipeum tegere illi imperatum sit, et caput suum Gorgone et Egles a terra in specu abscondita, intelligo quia subsidio gregum et armentorum, in quibus consistebant substantie veterum, que per Eglam, que idem sonat quod capra, intelliguntur et agrorum fructus, quos occipio pro Gorgone, sumptus bellorum maximi sustentati sint; et sic Jovis clipeum tectum, id est defensionem habitam, et caput coopertum, id est consiliis ad oportuna fulcitum. His autem cessantibus scilicet fructibus substantiarum Egles dicitur abscondita, et tunc audent hostes in hostem insurgere quasi adversus inermem. Tantum his existentibus et Pallade, que pro militari disciplina intelligenda est hic, in victoriam itur. Quod autem in Infernum mersi sint, humiliari atque deici superborum proterviam ostendere voluere fingentes. Huic tamen bello Gigantum multa superadduntur hic non apposita, eos scilicet montes montibus imposuisse, ut in celum ascenderent, et alia quedam fecisse, que referenda sunt ad actus bellantium. Erigunt quidem arces et inponunt montibus turres, ut celum, id est regnum hostis occupent, que omnia tandem a victore deiciuntur, ut a Jove factum est. De hoc Gigantum bello atque Superum videbatur Varro aliter opinari; dicebat enim hoc fuisse cum cessasset diluvium, dicens aliquos in diluvio cum utensilibus omnibus confugisse in montes, qui lacessiti postea bello ab aliis, qui de aliis descenderant montibus tanquam superiores venientes facile repellebant; unde fictum est, superiores deos esse, inferiores vero terrigenas; et quia ex vallibus ad summa scandentes premisso pectore, quasi reptare viderentur more serpentum, dictum est eos serpentum habuisse pedes. Quod autem metu Typhei in Egyptum mutatis formis aufugerint dii, aliud sentit quam hystoria vel moralitas. Nam pro Thypheo, qui Terre fuit filius, terra ipsa intelligenda est, et potissime ea pars, que a nobis septentrionalibus incolitur, a qua dii, id est sol, per quem, ut Macrobio placet in libro Saturnaliorum, reliqua deorum multitudo intelligenda est, tunc fugiunt quando ab equinoctio autumnali versus antarticum polum sol incipit declinare, quia tunc elongatur a terra sol, scilicet a regione nostra qui septemtrionales sumus, et tendit in Egyptum, id est in austrum, seu ad regiones australes. Deos autem formas mutasse, forte potius ad ornatum fictionis appositum est, quam ob aliam causam. Nam, ut dicit Augustinus, ubi De civitate dei: Non omnia que gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant, et ea que nichil significant attexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nervi in citharis atque huiusmodi vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint insunt et cetera in compagibus organorum que non percutiuntur a canentibus, sed ea que percussa resonant huic connectuntur. Hec Augustinus. Et ob id esto ad intentum minime spectet, ne videamur evitasse laborem, quid in illis formis sensisse potuerint, annectamus. Dicit ergo Ovidius, Jovem mutatum in Arietem, ut in hoc Jovis naturam demonstret. Est autem aries mansuetum et benignum animal, nemini si in quiete permictatur sua infestum. Preterea utile plurimum, nam ad procreandam prolem maxime pecudum gregi solus sufficit, et insuper non solum vir gregis est, sed dux etiam; nam si absit pastor ipse, se pastorem pecoris previum offert, illudque itinere recto reducit in caulas. Que Jovi convenire videntur inter alia multa. Est autem planeta benignus et mitis, nisi coniunctione alterius depravetur; est similiter utilis, quia maturos fetus mulierum movet ad exitum et emittit in lucem, omnesque iuvat ut ipsum nomen sonat; sic et dux gregis, id est rex, et dominus deorum, ut omnis gentilitius error affirmat. Solem autem ideo in corvum versum reor, ut eque ex proprietatibus solis demonstretur una; corvum enim habere vim quandam presagiendi credidere veteres, et ideo quia sol divinationis dictus est deus, ut ubi de Apolline dicetur, eidem corvum consecravere, qui, ut dicit Fulgentius, solus inter aves habet LXIIIIor vocis mutationes, quam ob causam auguribus antiquis erat in auguriis captandis avis gratissima. Bachum in caprum mutatum, hyemali tempore convenit, nam vinum, id est Bachum, a frigore hyemis coactum, in se vires colligit suas; et cum minoris virtutis videatur quam sit, agente frigore facilius potatur a stultis; verum postquam potatum est, calore auctum stomaci extenditur, et more hyrci ad sublimiora tendit agitque, ut calefacti homines animosiores efficiantur, et ad celsiora contendant. Quod autem luna in Phelem, id est in dammam mutata sit, ut eius designetur velocitas dictum est, cum sit damma velocissimum animal, nec illi ad defensionem sui telum aliud quam fuga concessum sit a natura, et sic luna inter planetas velocissima est. Junonem autem in candidam mutatam vaccam ideo voluere, quia vacca fertile sit animal, et sic terra, quam Junonem aliquando volunt; et ideo candida, quia hyeme nivibus tegatur. Quod Venus piscis effecta sit, eius grandis humiditas, seu quod humiditate vigeat Venus ostenditur. Mercurius autem ybis factus dicitur, eo quod ciconia sociabilis avis sit, ex quo Mercurii convenientia cum omnibus designatur, et uti serpentum hostis ciconia est, sic astutiarum dissipator Mercurius. Secundum autem Theodontius Juppiter in aquilam versus est, ut per aquilam, que altius ceteris avibus volat, eius sublimes intelligantur effectus. Cybelem vero in merulam ideo versam puto, quia cum Terra sit, et merula sit avis volans continue circa terram, ut Terra per merulam designetur. Per anguillam autem in quam Venerem versam dicit, eius Veneris lubricum accipiendum est. Per Pana autem in hyrcum in superiori sui parte versum, et in piscem in inferiori, intelligo orbem totum cui natura rerum, id est Pan, preest, et qui in superiori parte id est terra, que aqua superior est, et yrcos et animalia cetera pascit in inferiori autem parte, id est aqua, ideo piscis fingitur, quia pisces producat et nutriat. Sed cum iam omnis Tytania proles expedita sit, libello huic finem etiam faciemus.

Genealogie deorum gentilium liber IIIIus explicit.

Share on Twitter Share on Facebook