Calysto filia fuit Lycaonis, ut satis per Ovidium patet. Hec, ut scribit Paulus, iam patre fugato inter rerum tumultum adhuc virgo, clam regiam exivit et aufugit ad nemora, ubi se virginibus Diane dicatis sociam iunxit, apud quas a Jove, in habitu transformato Diane, oppressa est. Et cum turgescente utero appareret crimen, pulsa peperit Arcadem. De quibus ambobus plene infra ubi de Arcade dicetur, et ea potissime, que a Leontio de fictione relata sunt. Sane hec pluribus est appellata nominibus. Nam grece Arthos dicitur, quod latine sonat ursa. Preterea et Elyce dicitur a giri circumitione, nam grece elyaci dicuntur giri. Nuncupatur etiam Cynosura, quod nomen ante duo fuerunt nomina, cynos scilicet quod sonat latine canis; nam ymago celestis, que postea ursa dicta est, canis dicebatur, et forte adhuc apud quosdam dicitur, et uros, quod latine silvestris bos sonat. Nam et eodem nomine dicta est, propter elevatam caudam ad semicirculi formam, quod magis ad silvestrem bovem spectat, quam ad canem faciat, aut ursam; nam sic ut dicitur, fert silvestris bos caudam elevatam, ut semicirculum facere videatur. Appellatur et Phenix, sic volente Thalete inventore, qui Phenix et ipse fuit, seu quia Phenices, qui instructissimi fuere naute, ea in navigatione primi sint usi. Dicitur et Septentrio quod etiam Archadi, seu maiori urse nomen est, eo quod a septem denotetur stellis, nam tryon seu teron stella interpretatur.