Hesperum dicit Theodontius filium fuisse Asye et Japeti, primo Phylotem a parentibus appellatum. Verum cum iuvenis una cum Athlante fratre in extremos Mauros secessisset, atque Ethyopibus, qui ultra Ampelusiam promontorium litus occeani incolunt, ac insulis eo litori adiacentibus imperasset, a Grecis Hesperus appellatus est, eo quod ex nomine occidentis Hesperi omnem occiduam regionem vocent Hesperiam, et sic ab ea regione, ad quam transmigraverat, a suis perpetuo denominatus est. De hoc tamen nil habetur ulterius, nisi quod illi tres fuerint filie, rapina Herculis clare.