CAP. XXXIII. De Hyadibus VII filiabus Athlantis.

Hyades septem fuere sorores et filie Athlantis ex Ethra, quarum hec fuerunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes. De quibus invicem scribere necesse fuit, cum de eis in particulari nil legatur. De his autem sic scribit Ovidius: At simul inducent obscura crepuscula noctem, Pars Hyadum toto de grege nulla latet. Ora micant Tauri septem radiantia flammis, Navita quas Hyadas Graius ab urbe vocat. Pars Bachum nutrisse putat, pars credidit esse Thetios has neptes, Occeanique senis etc. Per hos versus possumus cognoscere eas, ut supra dixerat idem Ovidius, ob pietatem mortui fratris in celum assumptas, et in fronti Tauri locatas. Videtur tamen Ovidius in fine carminum credere partem harum Hyadis fuisse filias, verum Theodontius totas Athlantis fuisse confirmat. Has autem succulas appellari dicit Anselmus in libro de Ymagine mundi. Sed quid ista velint videamus. Et primo ego harum assumptionem in celum sic contigisse arbitror, quia eo quod numero convenirent cum stellis in fronte. Tauri positis, ceptum sit ab his qui numerum norant filiarum Athlantis iocose illas stellas a nominibus puellarum vocare, et cum perseverarent, adeo stellis annexum est, ut in hodiernum usque perduret; seu quod verisimilius est, filias Athlantis ob convenientiam numeri nomine stellarum nuncupatas, et hinc fabule prestitisse materiam. Nam stellas illas Hyadas vocatas credo ab effectu earum longa animadversione percepto; Hyas enim grece, pluvia sonat latine, quod eis nomen impositum est, eo quod incipientibus eis apparere, autumnales incipiunt pluvie. Succule vero dicte, quasi succo plene, id est humiditate et pluviis. Quod autem Bachum nutriverint, ideo dictum reor, quod humiditate sua seu signi in quo sunt, sole existente in virgine, plurimum vinetis nocte conferant diurno fervore exhaustis.

Share on Twitter Share on Facebook