CAP. XXXIV. De Eletra filia Athlantis et matre Dardani.

Eletra filia fuit Athlantis et Pleionis, et uti ego arbitror, Athlantis Tusci, eo quod velint aliqui eam coniugem fuisse Corithi regis, quem Tuscum fuisse existimant plurimi; et si Tusci non fuit, Archadis tamen fuit; non enim ad eius concubitum Juppiter ivisset in Mauros. Hanc a Iove oppressam peperisse illi Dardanum Troie autorem volunt, et viro Jasium. Hec preterea cum sex sororibus a Pleyone matre Plyades appellate sunt; et quia Jovem seu Liberum patrem nutrivere, celum meruerunt et stelle in genu Tauri locate sunt, et a Latinis Virgilie appellate. De quibus omnibus sic scribet Ovidius: Plyades incipiunt humeros reserare paternos: Que septem dici, sex tamen esse solent. Seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. Nam Steropem Marti concubuisse ferunt. Neptuno Alcinoem, et te, formosa Celeno. Mayam et Eletram Taygetamque Jovi; Septima mortali Meropes tibi, Sysife, nupsit; Penitet et facti sola pudore latet. Sive quod Eletra Troie spectare ruinas Non tulit; ante oculos opposuitque manum etc. Astrologi autem dicunt harum unam esse nebulosam, nec posse videri. Sane ut figmenta paucis expediamus de his, quantum ad nomen et ad assumptionem in celum, dici potest quod de Hyadibus dictum est, esto velit Anselmus has Plyades non a matre, sed a pluralitate denominatas, cum dicat plyon grece, pluralitatem sonare latine. Virgilie autem dicuntur, quoniam oriuntur una cum sole, scilicet eo exeunte in Tauro, quia tunc virgulta augeantur. Jovem autem nutrisse ideo dicuntur, quia opinati sunt nonnulli ethereum ignem ex humiditate terrestri nutriri, quam humiditatem pluvie causant. De Libero autem ut supra ubi de Hyadibus.

Share on Twitter Share on Facebook