CAP. LXVI. De Lycaone XIIII° Tytanis filio, qui genuit Calystonem.

Lycaonem Arcadie regem dicit Theodontius, quod nusquam alibi legi, filium fuisse Tytanis et Terre, seu ob splendorem regium, seu ob insigne aliquod facinus, seu quod potius credo, quia nequam fuit homo et deorum spretor atque vilipensor, sicut plurimum legimus fuisse Tytanes. Ex eo autem talem refert Ovidius fabulam. Cum ascendisset in celum mortalium clamor quoniam omnia male agerentur in terris, voluit Iuppiter experiri presentia, et forma hominis sumpta devenit in regiam Lycaonis, egitque ut adverterent populi, quia deus esset in terris, qui cum sacris operam darent, a Lycaone risi sunt omnes. Qui tamen ut experiretur, nunquid ut dicebantur hospes suus Juppiter esset, conspirassetque in nocturnam eius necem, nec peregisse potuisset, ad aliud facinus repente intendit animum, et occiso ex obsidibus Molossorum uno, undis partim, partimque prunis excoqui iussit, et illum comedendum Jovi apposuit. Qui cum cognovisset scelus sprevissetque cibum, ignem in regiam Lycaonis iniecit et abiit. Lycaon autem territus abiit in silvas, et in lupum versus morem rapine pristinum servare cepit, in greges seviens sanguinis aviditate. Sub hac fabula hystoriam esse talem dicebat Leontius. Fuit olim inter Epyros, ex quibus aliqui postea a Molosso Pyrri filio Molossi dicti sunt, et Pelasgos, qui postea Archades, controversia, de qua cum in concordiam itum esset, petiit Lycaon, qui tunc preerat Pelasgis, ut sibi in robur inite concordie daretur saltem obses unus ab Epyris, eo quod ab eis fuisset primitus exorta discordia. Cui a Molossis usque ad certum tempus iuvenis unus ex nobilioribus concessus est. Qui cum non remitteretur in termino a Lycaone, per legatos gentis sue requisitus est. Lycaon autem, seu quia superbe requisitus videretur, seu ob aliam causam turbatus, eo quod pessimus esset homo et inflati animi, respondit legatis se in sequenti die obsidem redditurum, iussitque ut mane sequenti secum in convivio essent, et clam obside occiso atque decocto legatis aliisque convivantibus iussit apponi. Erat forte inter eos epulans iuvenis adhuc Lysanias, is qui postea Juppiter dictus est, homo ea tempestate apud Arcades existimationis permaxime, qui cum membra humana novisset, eiectis mensis turbatus atrocitate facinoris, prosilivit in publicum et in Lycaonem sibi faventibus popularibus omnibus evestigio conspiravit, et congregatis viribus eum traxit in pugnam, superatumque regno fugavit. Lycaon autem deiectus exul et inops cum paucis fugit in silvas, et cepit itineribus insidiari et raptu vivere, quod fabule locum dedit, quod in lupum versus sit. Nam si rite velimus inspicere, nulli dubium esse debet, quin quam cito ad avaritiam et rapinam mentem apponimus, humanitate exuti, lupum e vestigio induamus atque tam diu perseveramus in lupum, quam diu talis appetitus perseverat in nobis, humana tantum reservata effigie. Dicebat insuper Leontius alios affirmare Lycaonem in verum lupum fuisse conversum, asserentibus talibus in Arcadia lacum fore, quem si quis transnatasset, illico transformabatur in lupum, et si a carnibus abstinuisset humanis, et anno nono transacto lacum eundem iterum transnatasset, ei forma pristina reddebatur. Quod sciens Lycaon et plurimum Jovis iram timens atque suorum, et ob suam perfidiam ignorans quo satis tutam posset habere latebram, ad expectandum absque suspicione vite rei exitum, lacum transnavit et verus lupus effectus, inter alia eiusdem speciei animalia, abitavit in silvis, relicta filia unica virgine Calistone. Preterea scribit Plinius in libro Naturalis hystorie, bellorum indutias huius Lycaonis inventum fuisse, ludorumque gimnicorum in Archadia.

Share on Twitter Share on Facebook