Maya Athlantis fuit filia, ut dicit Virgilius: At Mayam, auditis si quicquam credimus, Athlas, Idem Athlas generat, celi qui sydera tollit etc. Ego credo Athlantis Arcadis fuisse filiam, eamque dicit Cingius Vulcano nupsisse et argumento utitur, ut dicit Macrobius Saturnaliorum, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic dee rem divinam facit. Sed Piso uxorem vulcani Maiestam non Mayam vocari dicit. Hoc tamen asserunt omnes eam Jovi concubuisse atque ex eo peperisse Mercurium. Hanc insuper aiunt Junonem ex pellicibus Jovis unam summe dilexisse eiusque filium Mercurium lactasse affirmat Martianus. Et huius amoris causam reddunt, quia ea surgente ver et estas veniunt, quibus aer pulchrior factus letari videtur. Sed quid non sic Celenum et Eletram et alias, que equo modo surgunt cum Maya? Ratio potest esse hec, quia per Mayam veteres terram intellexere, in qua divitie et regna sunt, quibus preest ipsa Juno. Hec autem Maya apud Romanos in maxima fuit reverentia, ei quidem, ut ait Macrobius, mense Mayo eo quod ab ea denominatum putarent, ut ubi de Fastis scribit Ovidius, exibebant mercatores una et Mercurio filio sacrum; et quia, ut Cornelius Labeo assentire videtur, terram eam putant, et Maye nomen a magnitudine sumpsisse, ei pregnantem suem mactabant, quam hostiam Terre propriam dicebant, et hoc ob fecunditatem arbitror. Preterea dicit idem Labeo huic Maye, id est terre, edem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bone dee, et eandem esse Bonam deam et Terram, sic et Bonam et Faunam et Opem et Fatuam pontificum libris dicit ostendi. Rationes autem supra, ubi de Terra scripsimus, apposite sunt.