Pandora dicit Fulgentius nominatum eum, quem Prometheus primum ex luto confecit, quod a Fulgentio ob id dictum puto, quia Pandore significatum sit in latino omnium munus, eo quod non ex notitia unius tantum rei componatur sapiens, sed ex multis et verius ex omnibus, sed talis solus est deus. Posset preterea dici Pandora a pan quod est totum, et doris quod est amaritudo, quasi Pandorus omni amaritudine plenus. Nil enim in presenti vita potest homo absque amaritudine possidere, quod utrum verum sit, se unusquisque exentiat et videbit. Job autem vir sanctus et patientie insigne specimen, volens hoc humano improperare generi, dixit: homo natus de muliere, brevi vivens tempore, multis repletus miseriis etc.