CAP. LV. De Subsolano vento et Vulturno et Euro et collateralibus suis, filiis Astrei.

Expedito de ventis in generali, de unoquoque secundum Ysidori descriptionem in particulari pauca dicenda sunt; et primo de Subsolano orientali vento. Hic, ut Beda dicit, calidus est et siccus, sed temperate et ideo calidus, quia diu sub sole moretur. Siccus autem, quia cum Occeanus orientalis multum distet a nobis, ex quo humiditatem summere creditur, eam omnem veniendo dimittit. Sed absit ut credam ridiculum istud, omnem scilicet ventum, qui ad nos ab orientis plaga venit, oriri in oriente extremo, cum certissimum habeatur multos apud Eolidas oriri, ut predictum est, ex quibus nonnulli in nos efflant quos nos orientales et merito dicimus; quam ob causam, salva semper reverentia Bede, frustra dictum puto eos ob longinquitatem originis sue ad nos mutata complexione venire. Huic eiusdem complexionis sunt a destris Vulturnus omnia desiccans, a sinistris vero Eurus nubes aggregans seu generans.

Share on Twitter Share on Facebook