Venti, ut perhibent Servius et Lactantius, Astrei Tytanis et Aurore fuere filii. Hos dicit Lactantius a Junone ob natum Epaphum incitatos in Jovem, quam ob causam a Jove cavernis clausi sunt, et sub imperio Eoli religati. Sed aliam causam dicit Theodontius a Pronapide monstrari in Protocosmo, que talis est. Dicit enim Pronapides Litigium egre plurimum tulisse a Jove de celo fuisse deiectum, et ob id ad Inferos descendisse, et conventis Furiis orasse, si quid unquam eorum votis suus labor posset in posterum voluptatis afferre, irent et sua venena quiescentibus Ventis inicerent, ut Furiis infestati, Jovis regnum infestarent, atque quietem; que evestigio tendentes, cum eos pacifice sedentes in domo patria invenissent, non solum furias sed odia immisere, adeo ut in regiones suas abeuntes, confestim unus in alterum discursum facere, et omne celum terramque concutere incepere. Quibus perterritus primo Juppiter, deinde commotus, eis non absque labore captis et cavernis Eoli inclusis, eos sub eius esse iussit imperio. De quibus sic dicit Virgilius: Nymborum in patriam, loca feta furentibus austris, Eolyam venit. Hic vasto rex Eolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras, Imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, celsa sedit Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui federe certo, Et premere et lapsas sciret dare iussus habenas etc. Si predictarum fictionum volumus habere sensum, ante alia necesse est ut Astreum horum patrem celum credamus astrigerum, ita tamen ut unum sit celum quicquid inter lune concavum et octave spere convexum continetur; nam motum celi et planetarum tanquam a remotiori tantum paululum causa causari arbitror. Si autem Astreum hominem Ventorum patrem voluerimus, iam supra dictum est eum imperasse locis, ex quibus multi orirentur venti, et hinc dictus est Ventorum pater. Aurore autem ideo dicuntur filii, quia ut plurimum appropinquante aurora consueverint venti oriri; quod nautarum approbat autoritas et consuetudo; illa enim hora eos surgere dicunt, et ob id eadem hora ut plurimum sua navigationes incipiunt; et hinc Aurore filii nuncupati sunt. Eos autem a Junone in Jovem armatos fuisse, ideo fictum est, quia a terra emitti creduntur, que Juno est, et quadam terre respiratione impelli, et cum alibi nequeant preter in aerem inpingi, cum aer Juppiter sit, in Jovem armatos fictum est, id est impetuosos. Quod autem Litigium opere Furiarum eos et inquietare regnum Jovis et inter se hostes fecerit, hoc a motu eorum et opere sumptum est; nam si ab oriente ventus surrexerit, et itidem ab occidente, ut et per aerem et in se concurrant necesse est, ex quo videntur hostes et regnum inquietare Jovis. Eos autem sub imperio Eoli religatos in cavernis ideo dictum est, quia Eolydes insule quibus olim prefuit Eolus, et ab eo denominate sunt, plene sunt cavernarum, caverne autem plene sunt aeris et aque, cuius motu causatur calor, et ob calorem surgunt ex aqua vapores, quos calor ipse resolvit in aerem; qui cum in loco non capaci consistere nequeat, egreditur, et si arctus sit agressus, de necessitate impetuosior et sonorior et diuturnior exit, et sic cum generati venti ex cavernis Eolidarum insularum exeant, fictum est eos in cavernis Eoli religatos atque suo sub imperio positos. Sed Virgilius sub hac fictione longe aliud sentit, quod quoniam non spectat ad propositum non appono. Est preter fictiones horum pregrandis potentia; sunt distincte regiones et nomina; sunt insuper secundum quosdam pauciores, secundum vero alios plures, nec eisdem nominibus ab omnibus nuncupati sunt; de quibus antequam ad singulorum sermonem veniamus, pauca dixisse non erit incongruum. Dicit ergo de eorum potentia et regionibus atque nominibus sic Ovidius: Et cum flaminibus facientes frigora ventos, His quoque non passim mundi fabricator habendum Aera permisit: vix nunc obsistitur illis, Cum sua quisque regat diverso flamina tractu, Quin lanient mundum, tanta est discordia fratrum. Eurus ad auroram Nabatheaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis, Vesper et occiduo, que litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro; Scithiam septemque triones Horrifer invasit Boreas, contraria tellus Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro etc. In quibus carminibus, et si multum dictum sit, est tamen eorum tam grandis violentia, ut non dicam pregrandes naves pondere honustas multiplici per maria tensis evehat velis, seu annosas quercus, evulsis e solo radicibus, in regionem alteram deferat, quin imo celsas turres arcesque sublimes perpetuo solidatas saxo impetu evertat suo, et montium altos vertices tanta concutiat rabie, ut mundum omnem, si rerum pateretur natura, extra veteres terminos videatur posse transferre. Hos duodecim esse dicit Ysidorus Ethymologiarum libro, eosque sic disponit et nominat: Qui ab oriente verno in occiduum tendit ideo dicitur Subsolanus, quia sub ortu solis nascatur. Huic duos collateralis adnectit, Eurum scilicet a sinistris, quem sic ait vocari, eo quod ab Eoo spiret, id est ab oriente estivo; a dextris vero dicit esse Vulturnum, sic dictus quod alte tonet. Austrum inde a meridie flantem sic dicit dici, quod aquas hauriat, eumque grece appellari Nothum. A dextris eius dicitur esse Euroastrum, inde dictum quod inter Eurum sit et Austrum. Sic et qui a sinistris est Austroaffrum, quia inter Austrum sit et Affrum. Sic et idem Lybonothus vocatur, eo quod inde Lybs et hinc sit illi Nothus. Zephyrum autem subsequenter ab occiduo flantem dicit, eo sic appellatum quod flores et gramina eius vivificentur spiritu, atque eundem vocari Favonium latine, quod his faveat que nascuntur. Cuius a dextra Affricum seu Lybim a regione unde spirat denominatum. A leva vero chorum, eo quod ventorum circulum claudat et quasi chorum faciat. Antea tamen dicit Caurum nominatum, et a nonnullis Argeston. Septentrionem inde dicit dictum, eo quod a circulo septem stellarum consurgat. Cui ponit a dextra Circium, a vicinitate Chori sic denominatum. A sinistra vero Aquilonem cuius nominis causam dicit, quia aquas extinguat et dissipet nubes. Eumque dicit et Boream nominari, quod ab Yperboreis montibus egredi videatur. Scribit preterea Ysidorus, his XII designatis, alios etiam esse ventos, quos ego eosdem puto, sed aliis nominibus appellatos, ut puta Ethesyas, quas ait statuto anni tempore a Borea in Egyptum efflare. Sic et Auram et Altanum. Auram vero ab aere dictam, quod lenis, quasi agitatus leniter aer. Altanum in pelago fieri et ab alto denominatum. Turbonem insuper a terra dictum dicit; est enim ventorum circumvolutio quedam perniciosa persepe. Fragorem a fractarum rerum sonitu denominari ventum ait. Sic et procellam dictam, eo quod cum pluvia flans evellat. Vitruvius autem, ubi de Architectonica scripsit, XXIIIIor esse ventos ostendit. Dicit enim Austri collaterales Leuconothum et Altanum, Affrici Lybonothum et Subvesperum, Favonii Ergastes et Ethesias, Cauri Circium et Chorum, Septentrionis Tracias et Gallicum; Aquiloni Supernas et Cecias, Solano Curbas et Orinthias, Euro Circias et Vulturnum. Alibi autem dicit idem Vitruvius eos VIII tantum esse, scribens, Andronicum Cirrestem ad demonstrationem opinionis huius, Athenis turrim octogonam construxisse, et singulis lateribus sculptam eius venti ymaginem, cui illa facies muri esset adversa, posuisse, et tandem metha marmorea super turrim imposita, ereum trionem super imposuit illi dextra virgam porrigentem. Qui cum circumageretur a ventis, virga designabat, quis esset qui flaret, et sic dicit compertum inter Solanum et Austrum Eurum, inter Austrum et Favonium Affricum, inter Favonium et Septemtrionem Caurum seu Chorum, inter Septentrionem et Solanum Aquilonem. Quam descriptionem tanquam optimam atque veram Mediterranei maris naute omnes servant, et potissime Januenses, qui profecto ceteros nautice artis excedunt ingenio.