Typhon seu Typheus, Theodontio asserente, Tytani fuit filius ex Terra, esto dicat Lactantius eum ex Tartaro genitum et Terra. Hunc insuper dicit idem Lactantius Jovem in certamen provocasse de regno, quam ob causam iratus Juppiter fulmine eum prostravit et ad eius opprimendam superbiam corpori eius superimposuisse Trinacriam, quod etiam sic testatur Ovidius: Vasta Giganteis iniecta est insula membris Trinacris, et magnis subiectum montibus urget Ethereas ausum sperare Thyphea sedes. Nititur ille quidem, pugnat quoque surgere sepe. Dextra sed Auxonio manus est subiecta Peloro, Leva, Pachine, tibi: Lylibeo crura premuntur. Degravat Ethna caput, sub quo resupinus harenas Eiectat flammamque ferox vomit ore Typheus. Sepe remoliri luctatur pondere terre. Oppidaque et magnos devolvere corpore montes: Inde tremit tellus etc. Virgilius autem non Ethnam sed Ynarimem illi dicit superiniectum, qui quidem mons est insule vicine Baiis, que hodie Yscla vocatur, haud longe a Prochita insula, et dicit sic: Tum sonitu Prochita alta tremit durumque cubile Ynarime Jovis imperiis imposta Typheo etc. Quod etiam videtur tenuisse Lucanus dum dicit: Undat apex, Campana fremens, cui saxa vaporat Conditus Ynarimes eterna mole Typheus etc. Huic insuper insigne antrum fuisse in Cilicia, haud longe a Coryco oppido, dicit Pomponius Mela in suo Cosmographie libro, et post eum Solinus De mirabilibus. Nam aiunt in monte profundissimam specum per duo milia quingentos passus nemorum umbra et rivulorum fluentium tinnitu amenam plurimum. Deinde post tam longum descensum panditur specus altera, que in processu iam obscurior habet sacrum Jovi fanum, inde in eius extremo recessu Typhonis cubile positum incole asseruere. Hec de Typheo. Nunc abscondita corticibus evisceranda sunt. Thypheum igitur istum Tytanis, ob elatum eius spiritum, filium dixere, et Terre ob potentiam, cum dicat Theodontius eum antiquissimum Cylicie fuisse regem et Osyrim fratrem superasse bello atque discerpsisse membratim, et bellum adversus primum Jovem movisse, sed ab eo superatum atque occisum. Verum fictionibus quibus hec hystoria dedisse causam satis apparet, erit explicatio ista. Videntur enim in his naturam et causam terremotuum satis convenienter, latenter tamen ostendere qui finxere. Dicit enim Papias Typhonem seu Typheum idem sonare quod flammas eicientem, ut per hoc satis videre possimus eos primo exalantem in visceribus terre clausum ignem ostendere voluisse, in quantum illi superimpositos montes a Jove, id est a natura rerum aiunt; in quantum autem Typheum se erigere conantem dicunt, terremotuum causam ostendunt. Est enim terra ut plurimum cavernosa, in quibus cavernis ut aer interclusus sit aliquando necesse est, et ibidem non nunquam contingit per subterraneos meatus aquam etiam penetrare, cuius qualicunque motu oportet ut aer etiam moveatur, qui motu suo et ob obicibus hinc inde percussus et in vehementiorem motum excitatus calefit; eo autem calefacto tante potentie efficitur motus eius, ut circumadiacentia cuncta concutiat et moveri faciat, et si bithuminosa atqui sulphurea terra loco tali propinqua sit, ut accendatur confestim necesse est, nec extinguitur unquam tali materia perdurante, et cum nequeat ignis teneri clausus, et eo ardente multum augeatur aeris, nec tanti capax sit locus, fit non solum grandis concussio terre adiacentis, sed aperiri cogitur, et exitum prestare accenso igni, qui evaporans Typhonem id est eicentem flammas locum facit. Et cum Sycilia et Ynarimes huiusmodi nature sint, ideo Typhoni superimpositas finxere prudentes.