Asteries filia fuit Cei Tytanis, ut Theodontio placet. Hec, ut ait Fulgentius, post viciatam Latonam a Jove dilecta est, a quo verso in aquilam et oppressa fuit; eique eo ex concubitu Herculem peperit; que tandem ut quibusdem placet, adversus Jovem sentiens et eius fugiens iras, miseratione deorum in coturnicem versa est, que grece vocatur ortygia, nomenque dedit insule in quam aufugerat, ubi a Jove in lapidem mutata est, undisque demersa et ab eisdem huc illuc agitata, que tandem ob susceptam Latonam firmata est. Huius fabule talis potest esse ratio. Dicit Theodontius superato atque occiso a Jove Ceo, qui ob viciatam Latonam adversus eum arma moverat, eum in Ceam venisse insulam et ibidem Asteriem virginem Cei filiam oppressisse, tandem ea adversus eum sentiente primo volucri fuga in Ortigiam abiisse, inde vero in Colcos transfretasse. Solique ibi regnanti nupsisse, eique peperisse Oetam a quo postmodum occisa est; seu, ut Barlaam dicit, in partu Oete deficit. Ex quibus fictum ideo est Jovem aquilam secum concubuisse, quia aquila Jovis erat signum dum esset in armis, et quia bello Ceam cepisset, fictum est eum in aquilam versum cum Asterie concubuisse. Quod autem in coturnicem Asteries versa sit, aut ob eius volucrem fugam cum coturnicum sit volare perniciter, aut propter longam eius transfretationem, quod etiam est coturnicum certo anni tempore transfretare. Quod autem in lapidem versa sit, non spectat ad eam, quin imo ad insulam in quam primo aufugit, que Ortygia dicta est, latine vero coturnix, que idio in lapidem versa dicitur, ut eius nova stabilitas designetur. Ferunt autem Ortygiam insulam solitam una cum undis fluctuare, quod fictum est, quia nimia et crebra terremotuum concussione agitari consueverit. Quam tandem firmatam volunt, id est a concussione liberatam, eo quod ab Apolline responsum sit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur et quedam illi insuper celebrarentur sacra, quibus rite celebratis cessavit terremotuum infestatio, et sic facta lapis, id est stabilis. Puto ego repletis cavernis in quibus aer inclusus terremotus causabat, hoc contigisse, eosque illo dyaboli responso deceptos. Superaddunt quidam eidem Ortygie Mycones atque Gyaros insulas adhesisse atque firmasse, quod non sic simpliciter intelligendum est, quin imo ex insulis illis que illi proxime sunt, Ortygia iam firmata, accessere incole et invicem quam reliquerant habitavere.