CAP. I. De Tytano Celi filio VIII° qui genuit filios multos, ex quibus hic XIIII nominantur. Quorum primus Yperion, IIus Briareus, IIIus Ceus, IIIIus Thyphon vel Thypheus, Vus Encheladus, VIus Egeon, VIIa Aurora, VIIIus Japethus, VIIIIus Astreus, Xus Alous, XIus Pallenes, XIIus Runcus, XIIIus Purpureus, XIIIIus Lycaon. Genuit preterea gigantes, quorum nomina non habemus.

De Celo Etheris et Diei filio satis in precedenti volumine dictum est. Verum cum eius explicetur proles, aiunt Tytanum eius et Veste fuisse filium theologi veteres, ut in libro Divinarum Institutionum testatur Lactantius. Cuius fuisse coniugem Terram, Demogorgonis filiam, Theodontius asserit, ex qua plures suscepisse filios in sequentibus apparebit, quos omnes quinta luna natos videtur velle Virgilius, dum dicit: Tum (luna scilicet quinta) partu Terra nephando Oetumque Iapetumque creat sevumque Typhea Et coniuratos celum rescindere fratres etc. De hoc enim Tytano multa referuntur fabulosa, inter que, quod potissimum est, aiunt eum cum filiis adversus Iovem deosque reliquos bellum habuisse eisque celum conantes eripere, montes montibus superimposuisse sibi sternentes iter ad illud, eosque demum a diis cesos et fulminibus interemptos atque apud Inferos catenis religatos et morti damnatos perpetue, ut in VI Eneydos satis convenientes ostendit Virgilius. Latentia sub hac fictione, et hystoriam continent, et moralem sensum naturali mixtum. Quod ad hystoriam pertinet, verba de ea que in sacra leguntur hystoria, apponentur ad licteram. Dicit enim sic. Exin Saturnus uxorem duxit Opim; Tytan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret; ubi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno uti de regno non cedat fratri. Ibi Tytan, qui facie deterior esset quam Saturnus, id circo et quod videbat matrem atque sorores suas opera dare ut Saturnus regnaret, concessit eis ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quis liberorum virilis sexus ei natus esset ne quem educaret. Id eius rei causa fecit uti ad suos natos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini: Juppiter atque Juno. Tum Junonem Saturno in conspectum dedere, atque Jovem clam abscondunt, dantque eum Veste educandum, celantes Saturno. Item Neptunum clam Saturno Opis parit, eumque clanculo abscondit. Ad eundem modum tercio partu Opis parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto latine dictus est Dispiter, alii Orcum vocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, ac Plutonem celant, atque abscondunt; deinde Glauca parva emoritur. Nec multum post hec, sequitur in eadem hystoria. Deinde Tytan, postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Tytani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendunt, eosque muro circumegit et custodiam his apponit. Post hec autem, paucis interpositis, sequitur. Jovem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse. Hec Lactantius ex hystoria sacra; que quam vera sint, quasi eadem referens edocet Sybilla Erithea. Viso sensu hystoriali, circa reliquos pauca dicenda sunt; et primo quid sibi velint hunc Celi dicentes filium atque Veste, quod preter hystorie veritatem de quocunque mortali arbitror dici posse; nam terrenum corpus et celestem habemus animam, ex quibus constat hominem esse. Sed hic altiori verborum molimine extollitur ab universo mortalium grege, et nuncupatur Tytan, quod, ut placet Lactantio, idem quod ultio sonat. Supra enim ostensum est Vestam Terram esse, et Terram irritatam ira deorum in ultionem sui peperisse Tytanos; et quoniam ubi de Fama demonstratum est que sit ira deorum, ob quam Terra irritata est, et qualiter Terre filii in ultionem matris consurgant, satis est hic dicere tantum, hunc Tytanum unum ex egregiis illis viris fuisse, qui operibus conatus est estendere famam et mortem superare suam. Quod autem illi Terra coniunx fuerit, per hoc intelligo huius hominis et cuiuscunque alterius huic similis ingentem animum, quo sibi terram subigit uti vir uxorem, eique dominatur saltem animo, si possessio desit. Ex hac enim volunt eum multos genuisse filios, quod quidem etiam ostendit hystoria, et si etiam possibile sit, nonnullos ob convenientiam morum sibi, ut reliquis attributos esse; secundum absconditum sensum nulli dubium esse debet, quin multi fuerint olim et hodie sint insignes viri, qui eius eo quod primus describitur filii dici possunt. Insuper dicunt hos elatos fuisse homines et adversum deos habuisse bellum, ut advertamus quoniam ex magnanimitate ad superbiam facilis sit transitus, et ob id ut plurimum, dum minus considerate magnates agunt, ex gloriosissima virtute in detestabile vitium cadunt, et tunc steriles efficiuntur, id est absque fructu virtutis, et, ut intelligamus Tytanis filios fuisse tales, quinta luna natos dicunt. Veteri enim superstitione creditum est, quicquid quinta nasceretur luna, sterile atque damnosum fore, nec dubium elatos esse damnosos, eo quod bellorum sint semen, per que evacuantur agri colonis et civitates, et desolantur regna. Dicunt preterea eos habuisse cum diis bellum quod et magnanimes habent et superbi; magnanimes enim bonis operibus similes diis effici conantur; superbi autem se quod minime sunt existimantes, verbo et si possent opere ipsum verum deum calcare satagunt, ex quo fit ut deiciantur et redigantur in nichilum. Est hic tamen advertendum duplex ab hominibus bellum cum Superis habitum, quorum unum fuit istud, quo Juppiter liberavit parentes, occisis Tytanis filiis. Aliud vero fuit cum Gigantes, qui et Tytanis dicuntur filii, voluerunt Jovi celum eripere, et tunc montes montibus imposuere, quod postea ubi de Gigantibus exponetur.

Share on Twitter Share on Facebook