Yperionem Tytanis et Terre fuisse filium Theodontius et Paulus voluere. De quo nil aliud credo legi, nisi quia Solem genuerit et Lunam; arbitror tamen eum magne preminentie hominem fuisse, et hoc tam a significato nominis quod super omnia sonat, quam a nominibus filiorum tam claris.