CAP. III. De Apolline II° Jovis secundi filio, qui XVI inter filias et filios genuit, quorum hec sunt nomina: prima Lapitha, IIa Eurinomes, III Mopsus, IV Lynus, V Phylistenes, VI Garamas, VII Brancus, VIII Phylemon, VIIII Orpheus, X Aristeus, XI Nomius, XII Auctous, XIII Argeus, XIIII Esculapius, XVa Psyce, XVI Arabs.

Apollo eque Jovis et Latone fuit filius et eodem enixus cum Diana partu, ut prehabitum est, ubi de Latona. De hoc multa narrantur, que forsan non minus aliena fuere quam sua, cum preter eum tres alios fuisse Apollines scribat Cicero. Verum quoniam in hunc omnes sese inclinant poete, quasi solus ipse fuerit Apollo, et ob id que aliorum fuerint, non satis apparet, in hunc omnia deferre necesse est. Dixere ergo post nativitatis sue fabulam, hunc divinitatis et sapientie deum et medicine artis repertorem. Preterea dicunt eum Cyclopes interemisse, et ob id, aliquandiu privatum divinitate, armenta Admeti regis Thesalie pavisse. Voluere insuper, cum illi cytharam donasset Mercurius, eum Elyconicis preesse Musis, ut eo scilicet lyram tangente Muse canerent. Similiter et imberbem dixere, atque laurum arborem, et Yperboreas gryphes, et corvum, et buccolicum carmen illi sacrum fecere. Multisque illum vocavere nominibus, et plures illi filios ascripsere; longa fictionum series hec est, quarum si velimus sensum excerpere, ante alia advertendum est, quoniam aliquando eum hominem, ut fuit, aliquando solem intelligamus necesse est. Fuit igitur hic homo et secundi Jovis filius ex Latona, ut sepius dictum est. Verum Tullius, ubi de Naturis deorum, dicit eum Jovis Cretensis fuisse filium, et ab Hyperboreis montibus venisse Delphos. Et si sic esset, multa frustrarentur ex dictis supra. Verum, salva semper Ciceronis reverentia, ego istud non credo, cum dicat Eusebius in libro Temporum Apollinem et Dianam ex Latona natos, regnante Argis Steleno, regnique eius anno IIII, qui fuit annus mundi īīīdccxi, cum longe post per eiusdem Eusebii scripta comprehendatur Jovem Cretensem fuisse. Theodontius vero dicit istum Jovis secundi fuisse filium, et apud Arcades regnasse, eisque novas adinvenisse leges, et Nomium fuisse vocatum, et ob severitatem nimiam legum a subditis regno fuisse pulsum, et ad <Admethum> regem Thesalie confugisse, atque ex concessione Admeti quibusdam secus Amphrisium flumen populis imperasse, ex quibus nata fabula est, quod ob occisos Cyclopes divinitate privatus Admeti paverit armenta. Sane dicit idem Eusebius Apollinem ex Latona natum, non eum fuisse a quo consueverunt antiqui responsa suscipere, sed eum qui servivit Admeto, et sic ille, ut dicit Tullius, qui Delphos ex Hyperboreis venit, filius potuit esse Jovis Cretensis. De nativitate autem huius et contingentibus circa eam, multa in precedentibus, ubi de Latona, dicta sunt, et longe plura legi possent per Macrobium in libro Saturnaliorum scripta, que profecto utilia sunt, nec tamen multum a scriptis desuper discrepantia; et ideo non apposui. Fuit insuper hic, ut Theodontius asserit, primus qui vires herbarum noverit, et ad oportunitates hominum earum virtutes adaptaverit, et ob id non solum medicine repertor habitus est, sed deus, cum egrotantes plurimi ex suis remediis sanitatem consequerentur. Et quoniam ipse pulsorum hominum concordantias repperisset, illi a Mercurio numerorum atque mensurarum principe cytharam concessam dicunt, volentes intelligere, uti per diversas cythare voces ex diverso fidium tactu surgentes una fit melodia, si rite tangatur, sic ex diversis pulsuum motibus, si rite ordinati sint, quod ad medicum spectat, una fiat sanitatis bene dispositi corporis concordantia. Et quoniam, visis egritudinum signis, multis mortem, et multis etiam sospitatem prediceret, divinationis illi deitas attributa est. Et sic illi laurus et corvus dicati sunt, cum ut alias dictum est, si lauri frondes dormientis capiti alligentur, somnia eum visurum vera predicent, que divinitatis est species. Sic et corvum, ut etiam dictum est, habere LXIIII vocum mutationes, ex quibus optime augures futura se comprehendere asserebant, quod etiam ad divinationem designandam apponitur. Albericus insuper dicebat ob id fictum eum occidisse Phitonem, quia Phyton fidem auferens interpretetur, que oblatio fidei tunc de medio tollitur, cum veritatis claritas referatur, quod per solis lumen efficitur. Sed tunc planeta est, non homo, per quem etiam, ut mathematici asserunt, multa futura mortalibus demonstrantur. Sapientie autem ideo deus est habitus propter consilia, que salubria circa morbos dabat poscentibus, preterea quia ubi de sole intelligatur, lumine suo vitanda demonstrat ac etiam imitanda, quod sapientis est. Imberbem autem solem planetam dicunt, quia semper iuvenis tanquam omni die novus exoriens. Lyra canere et Musis preesse eum ideo voluere, quia putaverint eum celestis melodie moderatorem et principem, et inter VIIII sperarum circumitiones varias, tanquam inter VIIII Musas notitia et demonstratione earundem modulos exhibentem. Nunc de nominibus. Dicitur Apollo, quod, ut ait Fulgentius, perdens interpretatur, et ideo Ethyopum quidam sunt populi, qui eum surgentem totis affectibus execrantur, eo quod fervore suo nimio apud eos cuncta disperdat; et hinc est, ut dicit Servius, quod Porphyrius, in eo libro quem Solem appellat, dicit, Triplicem esse Apollinis potestatem, eum scilicet apud Superos esse Solem; Liberum patrem in terris, et Apollinem apud Inferos, et inde tria, insigna simulacro eius ab antiquis apposita, lyram scilicet, pro qua celestis armonie ymaginem voluere, clipeum quo eum terre numen intelligi sensere, et sagittas quibus infernorum deus et noxius iudicatus est; et ob id Omerum dixisse videtur eundem tam pestilentie quam salutis autorem. Quod etiam sensisse videtur Oratius in Carmine seculari, dum dicit: Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo etc. Vocatur et insuper Nomius, quod latine pastor sonat, inde sumptum quod pastor fingatur Admeti; et ideo tanquam pastori buccolicum illi carmen consecratum est, quia pastorale carmen est. Cynthius autem dicitur a Cynthio, in quo diligentissime colebatur.

Share on Twitter Share on Facebook