Diana, omnium fere testimonio poetarum, Jovis et Latone fuit filia, et eodem partu cum Apolline edita, ut supra ubi de Latona monstratum est. Hanc veteres insignem virginitate perpetua voluere, et quoniam spreto hominum consortio silvas inhabitaret, venationibusque vacaret, eam arcu pharetraque accintam descripsere, et nemorum montiumque dixere deam, curruque uti voluere a cervis tracto, et nynpharum societate atque officiis et obsequio uti. De qua sic Claudianus ubi de laudibus Stylliconis: Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe Trans pelagus, cervi currum subiere iugales, Quos, decus esse dee, primi sub lumine celi Roscida fecundis concepit luna cavernis, Par nitor intactis nivibus, frons discolor auro Germinat, et spatio summas equantia fagos, Cornua ramoso surgunt procera metallo. Opis frena tenet etc. Et paulo infra sequitur: Sexum nec cruda fatetur Virginitas, sine lege come, duo cingula vestem Crure tenus pendere vetant; precedet amicas Flava Leonthademe, sequitur nutrita Lyceo Neuopene telisque domat que Menala thoro, Ignea Cretea properat Bythomartis ab Yda, Et cursu Zephyris nunquam cessura Lycaste. Iungunt se gemine metuenda feris Agapente, Et soror optatum numen venantibus Opis, Progenies Scythye, divas nemorumque potentes Fecit Yperboreis Delos delata pruinis. He septem venere duces, exercitus alter Nynpharum incedunt, acies formosa Diana etc. Ait et hic idem: Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste, Auratasque plagas etc. Hanc insuper viarum voluere presidem, et una cum luna multis vocavere nominibus. His igitur premissis, advertendum est que per ea sentienda sint. Fuit hec profecto femina Jovis hominis et Latone filia, et possibile est eam viraginem quandam fuisse, ut nonnulle sunt, omnino hominum abhorrentem consortium, et sic virginitate perpetua claruisse, et venationibus dedisse operam. Et cum hec lune convenire videantur, que suo frigore habet venereas frenare concupiscentias, et nemora montesque nocte suo lustrare lumine, ei ad lunam spectantia, tanquam si ipsa luna esset, iniunxere, seu ipsam potius insipidi credidere, eo modo quo supra sepius de quibusdam aliis dictum est. Et quoniam de his, ubi de luna nil fere dictum fuit, paululum latius prosequemur. Accingitur ergo Diana arcu et pharetra, ut per hoc intelligatur luna et ipsa radiorum iaculatrix, qui loco sagittarum intelligendi sunt, et ideo sagitte, quia non nunquam nocui atque pestiferi. Nemorum montiumque ideo dea dicta est, quia lune videatur esse plantas herbasque suis humiditatibus fecundare, et in virorem servare, et etiam incrementa prestare. Currus autem ideo illi additur, non solum ut ex hoc celi circumitio assummatur quam etiam velocius ceteris planetis peragit, quin imo ut et montium atque nemorum circumitiones venantium designentur. Qui a cervis idio trahi dicitur, eo quod a silvestribus animalibus venantium desideriam trahi videatur. Candidi autem ideo apponuntur, quia albedo inter colores lune a physicis tribuatur. Quod nynphas habet socias, accipi debet pro humiditate continua, qua habundat, cum nil aliud nynpha sit quam aqua, aut complexio humida, ut infra ubi de nynphis clarius apparebit; quod nynphis sint officia attributa, ad decorem fictionis appositum est, seu velimus dicere humiditates obsequium prestare influentiis lune. Viarum vero presidem ideo voluere, quia lumine suo nocturnas vincens tenebras illas reddit viatoribus expeditas, seu quia vie sint Diane virgini in sterilitate similes. Dianam vero vocari voluere, ut dicit Rabanus in libro de Origine rerum, quasi duanam, eo quod nocte et die appareat, et sic deservire videtur ambobus. Sed Theodontius aliter, ut alias dictum est; luna enim planeta iste vocatur quando de sero lucet, Diana autem, dum luce sua tendit in diem, et tunc est venationibus aptior et viatoribus: et virgo ille tunc dicitur, quia post excursum medium celi circulum, plantis nec affert nutrimentum validum, nec de novo plantatis prestat utile incrementum, uti facit dum in oppositum fertur discedens a sole. Cinthia autem dicta est a Cinthio monte, in quo precipue colebatur; de reliquis alibi dictum est.