Erigones filia fuit Ycari, ut Lactantius affirmat et Servius. Que cum Bacho placuisset, ab eo in specie uve, ut dicit Ovidius, decepta atque oppressa est. Hec tamen, ut dicit Servius, cum ductu canis in Marathoniam silvam patrem a rusticis occisum comperisset, flevissetque diu; tandem doloris impatiens in arborem laqueo se suspendit. Sed seu corporis pondere nimio, seu laquei vel rami debilitate factum sit, in terram cecidit. Cuius tamen miserti dii eam inter sydera transtulerunt, feceruntque ex ea in zodiaco signum illud, quod adhuc Virginem appellamus. Tractu tamen temporis, cum secundum Lactantium umbra eius regionem illam infestaret, ad eius iram mitigandam compertum est ex cera humanam formare speciem, et in eadem arbore appendere, et a pastoribus canibusque diem illam celebrem facere, ex quo Virgilius: Tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Sane Servius aliter; dicit enim, quod cum post aliquantum temporis Atheniensibus morbus esset immissus talis, ut etiam virgines furore quedam compellerentur ad laqueum, essetque ab oraculo responsum, sedari posse pestem illam, si requirerentur Erygonis et Ycari cadavera. Qui illa quesivere diu, et cum reperiri non possent, ad ostendendam devotionem suam Athenienses, quasi in elemento etiam alieno querere viderentur, suspendebant in arboribus funes, ad quas se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi per aerem illorum cadavera petere viderentur. Sed quia plurimi cadebant, invenere formas ad sui oris similitudinem, et eas pro se suspensas movebant; unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillarentur, id est moverentur ora, et eo modo pestis purgata est. A Bacho autem eam in specie uve deceptam, ideo dictum credo, quia possibile fuit insuetam, dum uvas comederet, ebrietatem incidere.