Ycarus, ut dicit Leontius, Oebali fuit filius. Hunc Lactantius dicit comitem fuisse Liberi patris, et ab eo accepisse, uti vinum exhiberet mortalibus. Qui cum pastoribus seu, secundum alios, messoribus suis exhibuisset, et hi, seu quia ultra debitum, seu quia insueti potassent, ebrii facti, et inde existimantes sibi venenum exhibitum, Ycarum apud Marathonem venationi vacantem interemerunt. Quem dicit Servius a cane suo diu servatum; tandem, ut dicit Theodontius, cum canis fame impulsus domum redisset, eique Erigones virgo, Ycari filia, panem dedisset, et ipse illico ad cadaver reverteretur domini, Erigones eum secuta, patrem occisum comperit. Cuius tandem precibus in celum Ycarus assumptus est, et in Boothem conversus, et cum eo canis, qui Assyrius nuncupatur. Possibile est, cum in VIIIa spera ab antiquis astrologis multe sint ymagines, quadam stellarum designatione figurate ex his aliquas in consolationem remanentium post Ycarum nomine Ycari et canis sui denominatas. Verum ego non credo hunc eum Ycarum fuisse, qui Oebali filius fuit aut Penelopis pater.