CAP. XXVI. De Hymeneo filio Bachi.

Hymeneum dicit Albericus filium fuisse Bachi et Veneris, et sequitur autoritate Remigii ob id habitum, quia ex nimia petulantia libido soleat excitari. Hymen autem grece dicitur membrana, que est proprie muliebris sexus, in qua puerperia fieri dicuntur, inde Hymeneus nuptiarum deus dictus est. Sane Lactantius ab hystoria tractum dicit, scribens quia Hymeneus puer fuerit Atheniensis mediocri genere natus, qui cum annos puerilis etatis excederet, nec dum virum posset implere, ea pulchritudine fuisse preditum dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex civibus suis virgo nobilis adamasset, is quia nuptias desperabat, puellam tamen versa vice diligebat extreme, et animo saltem aspectu satisfaciebat suo. Cumque nobiles femine cum virginibus sacra Cereris Eleusine celebrarent, subito adventu pyrratarum rapte sunt, inter quas etiam Hymeneus, qui illo a se dilectam secutus fuerat. Cum igitur per longinqua maria predam pyrrate vexissent, ad quandam tandem regionem devoluti, et ibi somno oppressi, ab insequentibus interempti sunt omnes. Hymeneus autem, relictis virginibus, evolavit Athenas, pactus a consaguineis dilecte sue nuptias, si illis filias nuper raptas restitueret, quas ubi pro voto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenei misceri nuptiis. Sunt tamen, qui dicant eum die quadam nuptiarum ruina oppressum, et piationis causa id adinventum, ut nomen eius celebraretur in nuptiis. Quod omnino Servius damnat. Ego autem eum ob id Bachi et Veneris filium dictum reor, quia propter duo fiant nuptie, seu duo interveniunt in nuptiis, festum et carnalem copulam. Per festum Bachus intelligendus est, ut per Virgilium patet, dum dicit: Assit letitie Bachus dator etc. Per Venerem autem carnalem copulam, cum ad eam spectare videatur ad procreandam prolem marem et feminam copulare, et ex his duobus conficiuntur nuptie, seu Hymeneus, qui pro nuptiis intelligendus est.

Share on Twitter Share on Facebook