Bachus Iovis filius et Semeles ab Ovidio et reliquis omnibus poetis dicitur. Ex cuius origine talis recitatur fabula. Cum amaret Iuppiter Semelem Cadmi filiam, et ipsa concepisset ex eo, accessit ad eam Iuno, formam gerens Beroe Epydaurie anus, et inito cum <ea> colloquio, perquisivit, numquid diligeretur a Iove. Cui dixit Semeles arbitrari se diligi; tunc Iuno: non potes, filia, nisi uno modo cognoscere, scilicet si, Stygis interposito iuramento, promittat tecum eo pacto coniungi, quo Iunoni iungitur. Semeles experientie avida, venienti iuramentum et inde munus poposcit. Iuppiter autem dolens, eam, ne adversus iuramentum ageret, fulminavit et mortue filium traxit ex utero, suoque apposuit femori, donec tempus perficeretur, quod eum esse in ventre matris oportunitas exigebat. Hunc primo clam nutrivit Yno matertera eius, postmodum nynphis tradidit, que etiam ei alimenta dederant, ut ait Ovidius: Furtim illum primis Yno matertera cunis Educat, inde datum nynphe Nyseides antris Occuluere suis lactisque alimenta dedere. Et alibi. Nysiadas nynphas, puerum querente noverca, Hanc frondem cunis apposuisse ferunt, scilicet ederam; que, ut idem dicit Ovidius, fuit postea gratissima Bacho. Huic insuper alumnum dicunt fuisse Sylenum, qui captus a rusticis, a Myda Bacho restitutus est, ut ait Ovidius. Rex venit et Iunoni Sylenum reddit alumno. Hunc preterea curru et sociis honorant; de quibus sic refert Statius: Promovet, effrene dextra levaque sequuntur Lynces, et uda mero lambunt retinacula tygres. Post exultantes spolia armentalia portant, Seminecesque lupos, scissasque Mimallones ursas. Nec comitatus iners, sunt illic Ira Furorque Et Metus, et Virtus et nunquam sobrius Ardor, Succiduique gradus et castra simillima regi etc. Dicuntur insuper eum primum vitem plantasse, ut ait Accius in Bachis: o Dyonise, pater optime, vite sator, Semela genitus euhia. Et hinc vini deum asserunt. Ederam ei sacram et vannum et Marsyam in tutelam eius ascribunt. Eique Adryanam Mynois filiam coniugem copulant. Baculum ab eo repertum atque denominatum affirmat Rabanus, ut eo homines vino graves uterentur. Multis et illum nominibus vocant, de quibus Ovidius: Tura dabant, Bachumque vocant Bromiumque Lyeum Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem. Additur his Nyseus intonsusque thyones, Et cum Leneo genialis consitor uve, Nictiliusque Eleusque parens et Yacus et Euan, Et que preterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes, tibi enim [in]consumpta iuventa est, Tu puer eternus et formosissimus alto Conspiceris celo, tunc cum sine cornibus astas etc. Addit etiam alia nomina Albericus, vocatumque dicit: Euchium, Bryseum et Bassareum. Lactantius etiam eum vocari dicit Dytirambum. Dicit insuper Servius, Orpheum dicere hunc a Gigantibus membratim discerptum. Quod Albericus affirmat, addens quod ab eis ebrius sit inventus, eumque dicit sepultum et postea surrexisse integrum. Pingebant etiam eum antiqui in habitu muliebri, et nudum atque puerulum, ei nocturno tempore tibiis, et cymbalis, et clamore sacrum, quod orgia vocabant, celebrantes. Preterea hec alia etiam recitantur, sed quoniam non comperta sunt omnia que queruntur, que videri possunt de appositis videamus. Primo igitur, et ante omnia, pro constanti videntur tenere hystoriographi Dyonisium hominem ex Iove et Semele natum, adeo, ut de tempore inter antiquos plurima fuerit varietas. Ex quibus alii Dyonisium, alii Liberum patrem vocant; et quoniam non constat cuius Iovis fuerit filius, ego secundo ascripsi Iovi, eo quod eius evum melius videatur convenire cum secundo, quam cum aliquo aliorum. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, a quibusdam arbitrari, Danao Argis regnante, Dyonisium in Yndia Nysam condidisse, et suo nomine nuncupasse, et eodem tempore eum in Yndia militasse, et eius in exercitu fuisse mulieres Bachas cognominatas ob furorem potius quam ob virtutem; quod quidem fuit circa annos mundi īīīdccxxviiii. Paulo post idem Eusebius dicit, regnante Danao Argis, Cadmus regnavit Thebis, ex cuius filia Semele natus est Dyonisius, id est Liber pater, quod secundum eius annorum descriptionem comprehenderetur fuisse circa annos mundi īīīdcclxvi. Nec multo post dicit anno XXXV° Lycei regis Argivorum, Dyonisius, qui latine dicitur Liber pater, nascitur ex Semele, quod contigisse videtur anno mundi īīīdcccxiiii. Inde subsequitur, Acrisio regnante Argivis. Dyonisius qui et Liber pater, adversus Yndos dimicans, Nysam urbem iuxta Yndum flumen condidit, quod factum colligitur anno mundi īīīdccclxx. Quanta hec sit temporis diversitas, ab Eusebio ex comentariis veterum collecta, facile comprehendi potest; nostrum autem est per coniecturas arbitrari, quod verius potuerit ex dictis tempus attribui evo Bachi. Ego autem, omissis causis me moventibus, arbitror Bachi dies fuisse circa antiquius horum tempus, seu saltem quod de proximo sequitur, eumque ea tempestate natum egisse que ab eo gesta narrantur. Sed his curiosioribus derelictis, ad figmenta tendamus. Fulminatam Semelem a casu sumptum credo, eam scilicet a fulmine, seu ab ignita febre in mortem deductam, quarum utramque a Iove, id est ab elemento ignis, emissam non mirabitur eruditus. Evulsum ab utero mortue matris fetum, et Iovis femoribus applicitum, notissimum obstetricibus officium designatur; necesse enim est, ut caloribus extrinsecis, qui per Iovem debent intelligi, faveatur qui ante tempus intrinsecis aufertur. Sed cum sit hec expositio physica, hystoricam recitat Pomponius Mela in Cosmographia, dicens: Urbium quas incolunt Yndi, sunt autem plurime, Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer, famam hinc precipuam habent in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Grecis autoribus, ut femori Iovis insitum dicerent, aut materia ingessit aut error. Hec ille. Albericus autem addit, dicens a Remigio affirmari apud Nysam Liberi patris haberi crepundia in testimonium quod ibidem altus sit. Quod si sic est, autumo de altero intelligendum sit, quam de eo, qui ex Semele natus est; ex quo etiam sequi posset temporum diversitates a diversis Dyonisiis exortas esse. De hoc enim, si is fuit, dicit Orosius sic: Subactam Yndiam Liber pater sanguine madefecit, cedibus opplevit, libidinibus polluit, gentem utique nulli hominum unquam obnoxiam, vernacula tantum quiete contentam. Ceterum, ut ad sensus physicos tectos sub fabula redeamus, dico, quod nonnulli volunt pro Bacho vinum intelligi, et sic Semeles pro vite sumetur; que ex Iove, id est ex calore, in altum humorem terre immixtum per <vitis> poros trahente se pregnantem, id est turgidam facit, et in palmites botrosque sucos, tanquam in conceptum fetum emittit, tunc autem fulminatur, cum adveniente autumnali calore non in ampliorem maturitatem, sed potius in corruptionem et putredinem fructum conceptum deduceret, ut auferatur necesse est, et femori Iovis, id est calori altero, applicetur. Quod quidem sit, dum pressum ex uvis vinum aut igni ipsismet pressis bulliendum concedimus iterum, donec defecatum tali bullitione reddatur potui aptum. Deinde Yno, id est vas, illud servat occultum, id est contectum, ne a Iunone inveniatur, id est ne ab aere corrumpatur. Seu pregnantem tunc Semelem dicimus ex Iove, cum vitem agente calore turgidam cernimus vere primo; verum tunc fulminatur, dum estivo calore preter consuetum exuritur; tunc autem apertis poris conceptum emittit in botros, quod femori Iovis, id est diurno calori, applicatur, ut quam ex matre non habuerat, a patre maturitatem accipiat; et tunc Yno illud servat occulte, dum a pampinis tegitur, ne ab aere nimis calido offendatur; et illud tunc nutriunt nynphe, dum nocturnis humiditatibus restauratur, quod calore diurno fuerat exhaustum. Sylenus senex eius alumnus dicitur, eo quod senes fere potu magis quam cibo sustententur. Qui illi a Myda avarissimo homine ideo restituitur, quia avarus potationibus non delectatur. Curru et sociis uti ideo a poetis dictum est, ut nonnulli ex suis demonstrentur effectus. Nam pro curru ebriorum volubilitas assumenda est. Lynces autem illi attribuuntur, ut intelligatur vinum moderate sumptum vires, audaciam et perspicaciam augere. Tigres autem ideo currum trahunt, ut ebriorum ostendatur sevitia. Nemini enim parcit onustus vino. Sunt preterea temulenti temerari adeo, ut in quodcunque periculum inconsiderate irruant, quod per semineces lupos, et scissas ursas, que in predam Bachi deportantur intelligo. Quod irascantur facile et inde veniant in furorem, satis liquido patet, et sic non sobrio comitantur ardore. Meticulosi etiam sunt vinolenti, quia perdito recto rationis iudicio sepissime non timenda pavescunt. Virtus autem, cur currui Bachi iungatur, pretactum est, ubi de lyncibus diximus. Succidui gradus ideo inter Bachi numerantur comites, ut ebriorum titubantia designetur, qui adeo titubando incedunt, ut cadere credantur continue. Superadditur Bacho castra esse simillima regum, nec immerito; nam si cernamus tabernas meritorias, ibidem tabernacula frondium, cupidinarios, lurcones et edulia, potationes hinc inde, atque tumultuantes rixantesque videbimus, que castris regum simillima sunt. Bachum autem apud Grecos primum plantasse vitem, seu vineam, et vinum fecisse, possibile est, cum longe ante apud Hebreos id fecisse Noe certissimum habeamus. Dicunt tamen aliqui Bachum vitem non plantasse, sed incognitum Thebanis vini usum introduxisse, atque illud variis liquoribus immiscuisse, ut amabilius foret; quod quoniam mirabile visum est, deus vini apud rudes primo creditus est. Ederam preterea Bacho sacram dicunt, credo quia vites, edere tramites luxuriantes plurimum, et botros uvarum imitentur corimbi, nec non quia vireat viriditate perpetua, per quam ostenditur vini iuventus continua; nunquam enim quantum ad vires senescit vinum. Hac etiam poete coronari consuevere, eo quod Bacho ob facundiam sacri sint, et ad perpetuitatem carminum demonstrandam. Vannus autem illi sacer est mistica ratione. Ait autem Servius Liberi patris sacra ad purgationem anime pertinere, et sic homines eius misteriis purgabantur, sicut vanno frumenta purgantur. Fuere tamen qui voluere hec purgamina viventibus hominibus fieri per extremam ebrietatem, que sacrum Bachi est; asserentes, si quis in tantam ebrietatem procederet, ut in vomitum usque veniret, post preteritum cerebri stuporem, animum, exutis curis tediosis atque eiectis, remanere tranquillum; cui opinioni Seneca phylosophus in libro, quem De tranquillitate animi scripsit, adhesisse videtur. Marsiam in suam tutelam positum ideo voluisse reor, quia audax imo temerarius in Apollinem fuit, per quam temerarietatem, vinolentorum loquacitatem in quoscunque tendentem intelligo, qua in conspectu rudium sepe prudentes ab ignaris confundi videntur, non advertentium, quia nullo talium oratio incedat ordine, sed more satyri, uti Marsias fuit, huc illuc saltitando procedat, tandem in conspectu eruditorum nudatus Marsia, id est patefacta calefactorum presumptione, in flumen vertitur, id est in lapsum, quasi nil dixerint talium sermo solvatur. Quod ad Adrianam coniugem pertinet, in sequentibus, ubi de ea scribetur. Hunc autem a Gigantibus fuisse discerptum et inde sepultum, ideo dictum reor, quia ab Eusebio in libro Temporum scribitur, quod regnante Athenis Pandione, anno scilicet mundi īīī dccc xcvi, Marco Varrone poeta teste, hic Liber pater adversus Perseum pugnans in prelio occisus sit, eiusque videri sepulcrum apud Delphos, iuxta Apollinem aureum; et hoc quantum ad hystoriam dictum sit. Sed fictioni superadditur a quibusdam, eum scilicet quantuncumque discerptum sepelierint, integrum surrexisse; quod ego arbitror debere intellegi, quod ex pluribus ingurgitationibus ab elatis calore vini bibionibus factis, una consurgat ebrietas, per quam Bachum vivere et aliquid satis patet. Dicebat tamen circa hoc Albericus Bachum animam mundi intelligendum, que quamvis membratim per mundi corpora dividatur, tamen se reintegrare videtur de corporibus emergens, et se reformans, et semper una eademque perseverans, nullam simplicitatis sue patiens sectionem. Hec ille. Ast ego puto hunc Bachum Alberici, Solem intelligendum Macrobii, in quem ipse Macrobius transfert deorum omnium deitates. Pictus autem in habitu muliebri est, quia in expeditione adversus Yndos secum habuit mulieres, ut predictum est, vel quia continuate potationes, debilesque reddant ad ultimum potatores. Nudus vero ideo fingitur, quia ebrius omnia pandat secreta, vel quia multos iam ad inopiam et nuditatem deduxerit, vel quia calorem potationis ingerant. Puer quidem dicitur, quia non aliter sint lascivi ebrii quam pueri, quibus nondum integer est intellectus. Restat nunc de nominibus videre. Dicitur igitur primo Bachus, quod idem sonat quod furor, eo quod vinum et potissime novum tam ferventis furoris est, ut nullo queat claustro continere, et immoderate sumentes, ut predictum est, facit etiam furiosos. Dicitur etiam Bromius a bromin, quod est consumere; modesta quidem boni vini potatio consumit superfluitates ciborum, et digestionem adiuvat, ut physicis placet, sed intemperate sumptum humiditatem bonam desiccat, et nervorum hebetat vires, adeo ut plurimum ingurgitatores tremulos effetosque reddat. Vocatur insuper et Lyeus a lyen, quod est tractus, tractim enim bibitur. Vel dicitur Lyeus a ligo ligas; modeste autem sumptum dispersas vires colligit augetque, immoderate sensus ligat et rationem. Vel secundum Fulgentium Lyeus dicitur, quia lenitatem prestat; sumus enim post aliqualem potationem magis exorabiles. Nuncupatur et Ignigena, seu quia ex igne genitus sit, seu quia ignem, id est calorem generat; videmus enim capita potantium fumantia, eosque ob calorem vestimenta quandoque deponere. Appellatur etiam Satus iterum, et ob id eum vocari Dytirambum, quod idem sonet, dicit Lactantius; quia autem iterum natus sit, supra monstratum est, et inde merito bimater. Nyseus preterea a Nysa civitate, in qua colitur, vel a Nysa, uno ex verticibus Parnasi eidem consecrato, vocatus est. Thyoneus quod intonsus sonat, ideo dicitur, quia vites ex quibus oritur longas habent palmites; vel quod melius puto, ad suam pueritiam ostendendam, quia intonsi sint pueri. Consitor uve dicitur a vite a se primo plantata. Nictilus vero vocitatur, quia noctem, id est tenebras sensibus ingerat. Eleus ab Ellea civitate, in qua potissime colebatur. Yacus autem ea de causa nominatus est, quia homines hyare faciat. Euan interiectio laudantis Bachum est, et sonat bonus puer. Briseus ideo dictus, ut ait Albericus, quia primus vinum ex uva pressit; vel Briseus, quasi hyrsutus, id est superbus. Hinc aiunt eum apud veterem Greciam duas habuisse statuas, unam hyrsutam Briseim vocatam, alteram vero lenem, Lenei vocitatam. Bassareus autem appellatus est a specie vestium, quibus ministre eius utebantur in sacris, et ab eisdem ministre Bassarides nuncupate. Liber autem pater dicitur, quia hominibus libertatem videatur inferre; nam potati servi, etiam ebrietate durante, arbitrantur se fregisse vincula servitutis; liberat preterea a curis, et in agendis securiores facit, pauperes ab oportunitatibus reddit immunes, deiectos extollit etiam in sublime. Et dicit Albericus, quod, cum inter initia condendarum civitatum, diis ceteris pro auspicibus ceptorum fierent sacra, Libero patri fiebant, ut libertatem future patrie conservarent. Preterea civitates imperantibus orbi Romanis aut stipendiarie erant, aut federate, aut libere; in liberis autem civitatibus in signum libertatis simulacrum Marsie habebatur, quem supra diximus in tutelam esse Liberi patris. Insuper mos fuit Romanis liberam togam adolescentibus in festis Liberalibus exhibere, ad significationem liberioris vite in posterum concesse. Cuius quidem sacra dicit Servius a Julio Cesare Romam primum translata, in quibus hyrcus immolabatur, et hoc ideo, quia aliquando capelle palmites vitium crescentes vastassent. Dicit enim M. Terentius Varro, ubi de Agricultura, eidem tanquam repertori vitis hyrcos immolari, ut penas capite pendant. Ego autem huius sacra non puto a Iulio primum in Romam translata, sed eius Liberi patris, de quo intellexisse videtur Tullius, dum ubi de Naturis deorum dixit: Hunc dico Liberum Semele natum, non eum, quem nostri maiores auguste sancteque censent Liberum etc. Quem ego arbitror iuxta sententiam Macrobii Solem, quem arbitrati sunt rerum omnium patrem, et hinc Liberum patrem dictum. Et sic etiam intellexisse Virgilium puto dum dixit: Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem celo que ducitis annum; Liber et alma Ceres etc. Non enim Bachus labentem annum celo ducit, sed sol; et hec equidem ea duo fuerunt numina, que Etrusci potissime coluerunt. Sed quicunque hic fuerit Liber, ostendit Augustinus in libro de Civitate dei, ei a priscis obscena celebrata sacra, et inter alia dicit, quod eius in honorem pudenda virilia colebantur in patulo, adeo ut festis diebus Liberi membrum virilem elevatum ex compitis defferretur in urbem, verbis <flagitiosissimis> omni concessa licentia, inde per forum transvectum, et in locum eidem deputatum depositum, oportebat, ut honestissima omnium mater familias illi coronam imponeret. Insuper et Dyonisius appellatur Bachus, de quo ubi de Dyonisio.