CAP. I. De Jove secundo Celi nono filio, qui genuit filios quindecim, quorum prima <Diana>, II Apollo, III Titius, IIII <Bachus>, V Amphyon, VI Zethus, VII Calatus, VIIIa Pasithea, IXa Egiales, Xa Euprosinne, XI Lacedemon, XII Tantalus, XIII Hercules, XIIIIa Minerva, XV Arcas.

Supra de Celo libro tercio dictum est, cuius fuisse filium Jovem secundum testatur Tullius in libro de Naturis deorum, eumque dicit in Arcadia natum, ex qua tamen matre non dicit. Huius et si credam grandia fuisse facinora, absque quibus non potuisset tam insigne meruisse cognomen, pauca tamen ad nos usque fama, seu veterum monimenta duxere, et si qua forsitan pervenere, non satis certum est, an sua, an potius primi vel tercii fuerint Jovis. Verum que pauca huius fuisse Theodontius asserit, explicabo. Vult igitur Theodontius hunc insignem fuisse hominem, primo apud suos, et ibidem ob opposita a Lycaone Arcadum rege in convivio humana membra, Lycaonem vicisse prelio, regnoque privasse, et tunc primo cepisse vocari Jovem ob iustam de iniquo rege ultionem sumptam. Hunc tamen Leontius Lysaniam supra, ubi de Lycaone, vocat, quem primum fuisse Jovem et Atheniensium regem diximus; et ob id quid dicam non habeo, nisi ut istas adeo inter se discrepantes opiniones prudentior me, si queat, in concordiam redigat. Post hec dicit Theodontius, hunc se Athenas transtulisse et ibidem in culmine fuisse permaximo, et ob stupratam Latonam adversus Ceum ingens habuisse bellum, eoque superato maxima cum gloria, Athenas rediisse. Jovique primo bovem immolasse, et multa ad laudabilem civilitatem spectantia apud Athenienses instituisse; quibus agentibus causis. Juppiter communi hominum consensu vocatus est. De tempore non constat. Sunt tamen qui credant eum Cycropem Atheniensium regem primum fuisse, sed ab hoc vulgata discordat opinio, cum Cycrops fuerit Egyptius, et Juppiter Archas. Alii vero antiquiorem dicunt, nec tamen ullus precisum tempus apponit, et ideo omittamus.

Share on Twitter Share on Facebook